Nuper hic scripsi filium Fortunae me esse (aut saltem fuisse). Nunc video melius fortasse esset dicere 'gallinae albae filius'. Ut apud Iuvenalem (13, 141):
ten, o delicias, extra communia censes
ponendum, quia tu gallinae filius albae,
nos uiles pulli nati infelicibus ouis?
'Infelicibus ovis nati' quoque memoratu dignum.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz