Aetate fortasse specto ad generationem X (assidue laborantium), sed re vera potius "filius Fortunae" fui. Haec sunt argumenta: 1) nullo modo examen maturitatis (in Polonia res maximi momenti) superassem, nisi eo tempore (a. 1984) ministerium educationis subito decrevisset discipulos "lycaeorum humanisticorum" non cruciandos in ea examinatione arte mathematica [quod iussum - ad formationem societatis sine dubio stupidissimum - revocatum esse nonnullis annis postea]; 2) tempore maximae inopiae mercium in Polonia crisi oeconomico-systemica correpta (1980-81), cum nihil cibi in tabernis emi potuit praeter panem, acetum et holera, fautor vegetarianismi fui; 3) tempore belli domestici (1981-83), cum nonnulli mei amici in motu clandestino actuosi carcere a regimine communistico puniebantur, ego idea Gandhismi captus loco luctae amorem hostis collegis praedicabam [eheu, heros nationalis eo modo factus non sum]. Insuper, proxime praeterito anno in Mari Aegaeo, tempore maximae in vita mea procellae marinae, ebriosissimus in diaeta navis dormivi, ne singulum quidem venti ictum sentiens.
Ita pergo, magis exemplo Sisyphi quam monachorum benedictinorum ductus. Num post mortem opus quoque Sisyphi mihi erit patiendum?
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz