piątek, 5 sierpnia 2016

Archaeologia memoriae (correctio)

Scripsi:
At volo longissime vivere. Tam longe saltem ut videam omnes mihi odiosos ante me mortuos. Deo gratias, maxima eorum pars sunt maiores me natu...
Sed oblitus sum unius "uxorum", novem annos me minoris natu. Fumat tamen (sc. nicotiana*) ut machina vaporaria, spes ergo est eam non longe victuram. Quod et mundo et ipsi erit melius.
* nicotianum videatur optimum nomen esse pro Anglico cigarette, nisi dominus Linnaeus voce nicotiana (f. sing.) usus iam est ad genera plantarum nuncupanda, quae substantiam nicotianam producunt: Nicotiana tabacum[sic!], Nicotiana silvestris, Nicotiana tomentosiformis. Omnia haec originem trahere putantur a domino Jean Nicot (c. 1530-1600), legato Gallico ad regem Lusitanorum, qui hanc substantiam primum chemice obtinuerit.

2 komentarze:

  1. Hac diæta secuta, prorsus securus esse possis. http://nymag.com/news/features/23169/

    OdpowiedzUsuń
  2. Etiamsi misellus usque ad mortem sis.

    OdpowiedzUsuń