De gente Pirahã dicunt quoque eos nullum sensum
"historiae", id est temporis lapsūs habere. Ita, ne sui proavorum quidem,
nisi etiam avorum, memoriam teneant. Periucunda videtur mihi fabella de
sacerdote-missionario catholico apud eos primum bene recepto, deinde ab iratis expulso,
cum scilicet confessus sit se numquam Iesum Christum in persona
convenisse.
Pirahã ipsorum lingua nuncupantur Híaitíihí, id est 'recti, simplices';
alienigenae autem sint 'curvi'.
Utinam omnes sacerdotes expellere possimus qui se numquam Jesum Christum in persona convenisse confiteantur!
OdpowiedzUsuń