Omnes nos, puto, fabulam Danielis Defoe ut pueri legimus, non
omnes autem scimus verum Robinsonem, i.e. nautam-piratam Caledonicum Alexandrum
Selkirk, anno 1704 relictum esse in insula solitaria Más a Tierra (400
miliaribus a litore Chiliano) – ubi deinde quattuor annos solus degebat – ob ipsius voluntatem!
Tantopere enim Selkirk diffidebat navi Cinque
Ports* ("Quinque Portus"), qua vehebatur, praesertim postquam in
pugna cum Hispanis navis haec graviter vulnerata
est. At... recte fecit, nam mox Cinque
Ports mersa est, solo praefecto navis ac septem nautis sospitibus, quos in
mari fluitantes Hispani servaverunt ac statim in carcerem miserunt.
Ita saltem docet Nic Compton in libro c.t. Cur nautae natare nesciant et alia miscellanea maritima ("Why Sailors Can't Swim. And other marvellous maritime
curiosities").
*Cinque Ports erat
saeculo XI et post nomen coetūs commercialis quinque portuum Anglicorum ad Fretum
Gallicum spectantium.
Habebatne minister nomine Veneris Die?
OdpowiedzUsuńDubito.
OdpowiedzUsuń