poniedziałek, 29 sierpnia 2016

Caffea matutina: de divortiis necnon communi cum Arabibus tauro

Sociologiae perita profes(s)trix Julie Brines Universitatis Vasintonensis - statisticis iuridicis annorum 2001-2015 civitatum Washington, Minnesota, Florida, Ohio et Arizona a se caute investigatis - animadvertit maximam copiam hominum divortium petere mensibus Martio atque Augusto. In opinionem ergo prof. Brines adducta est divortia iungi feriis, aut aestivis aut hiemalibus. Causam rei videt talem: homines ad divortium iam imo in corde parati nolunt id petere tempore feriarum, nam feriae quasi sanctum tempus familiis deditum sunt. Ergo procrastinent petitionem divortii apud iudices usque primum post ferias mensem; nonnulli coniuges credunt ferias "ultimam spem" fore matrimonii salutis.
Mihi autem, nullis investigationibus statisticis peractis, res multo simplicius videri patet: tempore feriarum novos fututores fututricesve convenimus, veteres - ut vestes contritas - abicimus.
xxx
Frater meus maior me natu, qui pseudonymo Burdubasta symbolas in interreti Polonice scribit, nuntiat Arabicum 'tauron' in Graeco 'tauros' originem habuisse. Sed, ut ipse dicit, praeclarum polyglottam rabbim Ernestum David Klein aliter putare: importationem vocabuli scilicet altera e directione fuisse: e Semiticis linguis (ut Arameicum 'tora') in Indo-Europaeas. Ego magis confido Klein quam fratri, sed, ut recte notat frater, utcumque res sese habent, communem cum Arabibus taurum habemus.

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz