Cum diuturna ebrietate olim saepe laborarem, ob tremorem
manuum stilo scribere vix interdum quivi*. At hic et illic debes (ex. gr. in
officina cursuali) manu aliquas res scribere, documenta firmare etc. Ter aut
quater necesse mihi erat alios rogare, ut pro me scriberent, quod iis dictitarem
– semel ita rogavi rectorem instituti ubi munus mihi erat, eodem facto
certiorem eum faciens morbi mei. Maxime autem difficiles scriptu erant, ut
memini, numeri '4' et' 5'.
* Me sapientior (quod ceterum non tam difficile) amicus-alcoholicus
monebat: Semper cibum copiosum tempore
bibendi sumas! Sed non semper monito parui.
xxx xxx
Cotidie conor aliquid facere mihi ipsi inopinatum. Neque
iisdem semitis cotidie ambulare. Neque iisdem locis - sinibus ex. gr. braccarum
vestiumque – pecuniam, documenta personalia ac clavem habitaculi teneri. Timeo
assiduitatem, nam redolet senectutem mortemque. At volo longissime vivere. Tam
longe saltem ut videam omnes mihi odiosos ante me mortuos. Deo gratias, maxima
eorum pars sunt maiores me natu, ergo probabilitate statistica fieri posse ut
eos mortuos videam. Sed probabilitas statistica una re est, consilia Parcarum
alia.
xxx xxx
Eadem mente – i.e. timore senectutis – ductus ante circiter
10 abhinc annos, ergo aetate 40 annorum, didici "sine oculis adhibitis"
computatro scribere. Qui mos inter mihi coaetaneos rarissimus est – nonnulli amici
mei diurnarii duobus tantum digitis scribunt. Ceterum non erat haec res tam
difficilis. Sed postea omnino frustra conatus sum arte potiri manu sinistra scribere
(ut ambidexter fiam). Neque quantitatem syllabarum Latinarum ediscere umquam valui.
Lingua Arabica (ceterum perpulchra!), cui praeterito anno studebam, quoque multo
difficilius in cerebrum perveniebat, quam exspectarem. Nimis senex iam mens,
odit assiduum laborem.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz