poniedziałek, 22 sierpnia 2016

Sancta Hedvigis, ora pro nobis, peccatoribus maximis!

Ecce sancta Hedvigis...
... principissa Silesiae, quae vixit annis 1178[80]-1243, uxor Henrici Barbati, mater Henrici Pii, qui in pugna contra Tartaros vitam amisit a. 1241, matre adhuc viva. Sculpturam ad usum unius ecclesiarum Masoviae fecit amicus meus Thoma. Ecce caput sanctae, oculis vero... amore carnali plenis:
Quem Thomam heri hospitem cum uxore apud nos ad cenam habuimus. Tunc, photographemata spectans, rogavi eum:
- Tu vero sanctam Hedvigem sculpsi? Nonne potius Mariam Magdalenam?
- Quid vis? - respondit, paululum indignatus. - Mulier debet esse pulchra. Etiam sancta mulier.
Et narravit historiam sculptoris Germanici Tilman(is) Riemenschneider (AD 1460-1531), qui ab episcopis castigatus erat propter "mammulas sanctarum, quas nimis alte in corpore portabant", quasi puellae 15 annos natae. Ut certe eius sancta Barbara:
Bene, concedo Thomae. Ceterum, "officialis" imago Hedvigis quoque mulierem haud impulchram reddit, licet facie ornetur haec sancta subpingui (ut mos erat stylo Silesiaco feminas monstrandi), oculis simul et tristitia et hilaritate affectis. De mammis difficilest iudicare:



Brak komentarzy:

Prześlij komentarz