Symbolam legi Emmanuelis Martin ad sortem elephantium ac rhinocerotum Africanorum spectantem, quae animalia multis in locis crudeliter necantur propter ebur (elephantis) et cornu (rhinocerotis). Res tamen non est tam simplex ut prima facie esse videatur, ut patet e facto quod solae regiones Africae ubi numerus harum bestiarum ultima quattuor decennia creverit, esse civitates Africae Meridionalis (Respublica Austroafricana, Zimbabwe, Namibia), ubi venari (modice) elephantos licet; minime autem crevit - saepe immo valde decrevit - eodem tempore numerus elephantium in terris, ubi venatio omnino prohibetur (ut Kenia).
In terris enim Austroafricanis greges elephantium rhinocerotumque localibus tribubus in possessionem a regiminibus dati sunt; ipsi ergo incolae curent, ut grex - qui fontem pecuniae ipsis praebet - quam melius se habeat. Ceterum, cornu - quod, ut substantia e ceratina facta, recrescit, sicut ungues - rhinoceroti chemice sopito partim desecari sine magno animali damno posse. Cum ebore res est difficilior, sed imprimis e naturaliter mortuis elephantibus ebur colligitur - in supradictis sc. civitatibus Africae Meridionalis; deinde venari licet debiliora animalia (quasi ecologice); in locis autem, ubi numerus elephantium supra modum crescat, venatio crebrior interdum permittitur (fontem hunc pecuniae esse permagnum: pro uno lege necato elephante obtinent locales 25 milia dolariorum).
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz