Bill Gates, conditor societatis computatralis
Microsoft, denuo factus est divitissimus civis mundi, aestimata re familiari 90
miliardorum dolarium. Novum indicem locupletissimorum hominum mundi publicavit
modo agentura Bloomberg.
Hoc anno in
indice Bloombergiano Gates superavit Amancionem Ortegam (Hispanum, possessorem
negotiationis vestiariae Zara) necnon concivem suum Warrenem Buffet (Berkshire
Hathaway), qui varia ex industria lucrum obtinet.
Causam reditus Gates
in primum locum indicis non esse activitatem in re computatrali (nam ante 16
abhinc annos abdicavit e munere praesidis Microsoft) sed collocationes pecuniae
in alias industrias, negotiationes scilicet Ecolab ac Canadian National Railway
Company (Ferrovia Canadiana); quae dederunt ei 31 nova miliarda dol.
Multi autem
magis confidunt indici miliardariorum, quem divulgat ephemeris negotiatoria "Forbes".
Ubi iam primum Gates divitissimus homo mundi denuo nuncupatus est, sed antea
spatio quattuor annorum (2010-13) principatum amisit, superatus a Carlo Slim,
Mexicano "barone" telecommunicationis.
In ambobus indicibus 5./6. locum tenet Mark
Zuckerberg, conditor societatis Facebook, qui – propter inopinatam
Prosopobiblii evolutionem – citissime per scalas indicis escendit ut verus "equus
niger" (ut Angli dicunt) curriculi.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz