In honorem Eduardi Gorey (1925-2000).
A stat pro Annula, puteo immersa;
B autem pro Berta, in lupam conversa.
C quasi Caelia, aratro dissecta;
Dareus fulminis est tactus vi recta.
Elviram ederunt, sinape addita;
Felicem in mortem fodit Sybarita.
Gregorius diem obiit in stagnis;
Hugonem perditum speluncis in magnis.
Isaiam mortuum antequam propheta*;
Klio? Tu ne dura stangulata-s beta?
Leonem confectum mentis cruciatu;
Martham vero nimis pressam sui natu.
Neronem efflantem nominis omine;
Otho fatis datus causa ulla sine.
Petrus ore hausit clavem - pax sit Petro;
Quintum tramen tudit ambulantem retro.
Rosam nimis alte irrumabat frater;
Syrus cum aspide lusit. Dolet mater.
Timonem amissum esse in bascauda;
Ursulam noluerunt – natast cum cauda.
Victor haud vincere vim morbi valuit;
Xena in media se via posuit.
Ypsipyle solis radiis combusta;
Zeno conabatur volitare. Frustra.
* factus sit
Te in matrimonium ducere volo.
OdpowiedzUsuńSi uxor mea sinat...
UsuńTe nolo in matrimonium ducere, sed perplacuit hos versus legere.
OdpowiedzUsuńDoleo valde, nam caelum Floridanum mihi, puto, valde placeret, crocodilis fortasse squalisque marinis exceptis:-)
Usuń