Nuper uxor amicis photographemata a se collectorum fungorum silvestrium misit atque, ut magnitudinem fungorum monstraret, prope eos bananam* posuit. Nunc enim bananam esse "punctum referentiae", sicut in pueritia mea erat... capsella sulphuratorum (Angl. matchbox). Omnis enim tunc homo scivit magnitudo capsellae sulphuratorum quae esset, dum bananae rarissimus hospes in tabernis nostris adfuit (plus minusve bis per annum) propter intricationes oeconomiae communisticae (habuimus in familia Cubam & Vietnamiam, ubi bananae nascuntur, sed videlicet non satis, ut omnem mundum communisticum alerent). Nunc autem bananas ad libitum habemus, capsellae autem sulphuratorum evanuerunt.
* Malo bananam quam arienam bis a Plinio adhibitam; neque minimam quidem certitudinem habemus eum de (hodiernis) bananis dicere.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz