Oeconomia Sinarum crevit
6,7% secundo trimestri huius anni, eodem passu ut primis tribus mensibus a. 2016,
secundum modo divulgatam statisticam officialem. Periti Reuteriani exspectaverunt
incrementum solum 6,6%.
Gaudere possumus quoque –
nam totus orbis terrarum de statu oeconomiae Sericae pendet – nuntio menstruo
m. Maii: consumptio civium Sinensium crevit tunc passu 10.6%, multo celerius
quam excpectatum erat (10%), citissime a mense Decembrio praeteriti anni.
Lentius autem fit incrementum
collocationum pecuniae, quae collocationes creverunt 9% primo dimidio anni, dum
in calculatione pro primis quinque eiusdem anni mensibus (Ian.-Maius) creverant
passu 9,6%.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz