Ut nuntiant administratores
fiscali Italiani, vetustissima argentaria mundi, Banca Monte dei Paschi di
Siena, laborat 50 miliardis euronum "pecuniae male creditae".
Argentariam hanc,
conditam AD 1472 Sienae ab huius urbis magistratibus, non esse solam hac
difficultate tactam – omnino pecuniae mutuae, quam reposcere argentariae
nequirent, adessse mensis bancariis Italicis 350 miliarda euronum. Quid aequat
20 pro centum partibus omnis pecuniae Italis in fidem datae, dum ultimo ante
crisin hypotecariam anno 2008 numerus hic aequabat 5% - quod iam putatur a
peritis esse limitem decoctionis. At non dicimus hic de quadam parvula mensa
regionali, sed de gigantibus, ut UniCredit, Intesa Sanpaolo
atque UBI Banca.
Sed maius periculum
esse argentariis Italorum permagnam copiam obligationum statalium, quos
possideant. Quae obligationes multo viliores fieri possunt, nisi regimen mutet
systema fiscale huius terrae, in quo nunc nimis politica at non satis oeconomia
valet. Talis autem reformatio verisimiliter populo grata non esset, regimen
autem nullo modo odium publicum subire vult. Ita circulus vitiosus fit – iam nunc periti putant solam causam
stabilitatis systematis pecuniariae Italorum esse spem negotiatorum, si res re
vera ad triarios pervenerint, Europaeam Argentariam Centralem (ECB) cum subsidiis
Italis adfuturam (ut nuper fecit ECB erga Hispaniam et Lusitaniam). Alii autem
rogant: Quem ad finem Germani solvere pro erroribus aliorum passuri sunt?
Cives Germani fortasse pro aliis solvere nolunt, sed domus argentariæ Germanæ, ut Deutschebank, syngraphis de debitis Italorum derivatis emendis maximam sponsionem fecerunt ni Itali debita sua solverent, itaque nunc hortantur ut argentaria totius Europæ Italos conservet. Speramus Italiam non factum iri novam Græciam (id est Südmerkelreich).
OdpowiedzUsuńSperemus. At candidati haud pauci sunt ad res Graecas sequendas.
Usuń