I. Nomen Balticum quoque sonat (mihi saltem) sat exotice, quasi incantatio Psyllorum angues effascinantium. Non habet etymologiam certam. Primum adhibitum esse saec. XI ab Adamo Bremensi et originem habere aut in Latino 'balteus' (quasi a Fretis Danicis in huius maris ostio), aut in lingua olim communi gentium Balticarum Slavicarumque, ubi *balt/bolt 'coenum', 'lutum', 'paludem' ac 'stagnum' significasse creditur.
II. Diem hodie perdidi, nam putavi Iovis diem adhuc esse, dum, ut video in computatro, Veneris iam diem habemus.
III. Maria ergo exotica non tam sapiunt quam puero sapiebat mare nostrum frigidum (=Balticum). Nihil porro sapit ut sapere solebat: cibi potionesque (potionibus gravibus uti non porro mihi licet), feminae, itinera... At animus gaudet, nescio qua re. Proximitate mortis?
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz