In
quadam symbola analytica ad periculum tromocratiae spectante lego verba: Convergentionem civilisationis Europaeae cum
islamica, quae sc. crearet mixturam quandam ambarum, non esse probabilem propter
tam a se distantes utriusque valores culturales.
At
memini anthropologos docere post 2.000 abhinc annos ne civilisationes quidem
hodiernas sospites mixturae globalis fore, sed ipsas phylas: ne porro exstent tunc
homines albi, nigri, flavi etc. coloris. Nam "a se distantes valores
culturales" Deo gratia non prohibent nos a mutua fututione.
Progressu
oeconomico & technico citius citiusque evolvente fit ut largius (ad
remotissima etiam loca) saepiusque nos omnes itineremur. Itinera ipsa autem
copulationi crebriori prosunt: in unoquoque loco advenae in summa intermedia magis
in se fututores fututricesve attrahunt quam (taediosi) locales (vicinumque pecus grandius uber habet).
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz