... esset, mea sententia, optimus titulus comoediae Aristophanis [Graecam formam, ignoscite, fingere non valeo], non necesse de masochismo loquentis. Nomen tamen videtur esse inventum demum a Leopoldo de Sacher-Masoch, viro tantopere scriptori Brunoni Schulz grato [qui, sua vice, mihi valde gratus]. Cuius [i.e. Sacher-Masochis] verba e "Venere pelleata" sumpta, paululum a me redacta/mutata, hic citare velim:
Femina... est viro hostis: fit aut eius servum aut dominum, numquam tamen amicum.
Ceterum, caelum Varsoviae hodie serenum, nonnullis nubibus cumulis praetervolantibus Solem (ergo verisimiliter non pluet). Caffea, coniecto parapsychice, in capona mihi vicina "Relax" datur Aethiopica.
Bonum diem, lector care, habe!
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz