Inspicias, lector care, perpulchram paginam etymologicam Imgurianam, monstrantem ursulum nostrum Latinum sive arcton Graecorum magnam Europae partem cepisse, ubi tamen ei imprimis cum Slavorum gustatore melis necnon Germanorum fusco-nitentem bestiam pugnandum de dominio est. Occupavit quoque veterem Mezopotamiam (linguam Curdicam?), nomine ursi hic multo lapsu temporis mutato.
Pagina autem Imguriana plena hic monstratur: http://imgur.com/a/iVK8a
Ceterum, si quis mihi etymologiam ursi Balticam (Lituano-Lettonicam, lokys/lacis) explanaverit, gratus in sempiternum ei ero.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz