Quod nuper in symbola viri periti de societate Iaponiae
Sinarumve scribentis legi [ambas sc. cito senescere atque in dies maiori
segnitia laborare, vide scriptum diei 26
Iul. "De civitatibus senescentibus"], nunc modo inveni ut
theorema generale generationis X et Y. Ita, generationem X esse generationem
assidue laborantium ad opes familiares quam plurimas sibi comparandas [ut in
Iaponia decennis 50-, 60- et 70-is aut apud Seres usque nuper], generationem Y
tamen, id est filios parentium generationis X, in labore pigerrimos, ad
ipsorum filios procreandis numquam paratos, in sempiternum apud parentes
habitantes etc.
Quod theorema etiam spectare dicitur ad Poloniam
post-communisticam. Ex quo theoremate pateat me, pigerrimam rerum, ad
generationem X (laboriosorum) pertinere. Di boni!
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz