wtorek, 28 lutego 2017

Salarium minimum omnibus praebitum

Mense Iunio 2016 r. Helveti plebis scitu reiecerunt legem praebentem omnibus civibus salarium menstruum minimum. Si lex lata esset, quisque adultus Helvetus unoquoque mense acciperet 2.500 francos Helveticos, etiam si nihil muneris exerceret atque in lectulo spatio totius diei iaceret. In Francogallia candidatus socialistarum ad munus praesidis civitatis, Benoit Hamon, vult salarium omnibus praebitum institutum iri valore 700 euronibus. In Britannia similia consilia habet Factio Laboristarum. Non esse tamen salarium omnibus praebitum propositum solum factionum sinistrae partis: in India de simili lege cogitat minister primarius Narendra Modi, qui dux est regentis terram coalitionis nationalistarum; simile salarium regimini suadet introducere liberalis grex analytica (think tank) Generation Libre.
Multi autem huic ideae reclamant, nam moraliter iniustum esset – ut dicunt – hominem nihil negotii exercentem eandem fere pecuniam obtinere ut vir mulierve tarde laborans.
Solam rationem, quae probare videtur salarium minimum omnibus praebitum, esse tempus hodiernum – cum enim aeram digitalem intramus, saepius saepiusque labor noster a robotoribus perficitur. Rebus ita stantibus post nonnulla decennia permultis hominibus - sint in sui disciplina peritissimi atque in labore laboriosissimi - munus verisimiliter deerit. At pecunia quadam homines hi ad vitam sustentandam indigebunt.  

Alterum Zafónianum

Nutu capitum quasi valediximus ei. Porta traminis funicularis aperta est.
- Et tu, Victor? - rogavit Marina. - Quid facturus es?
- Idem ut omnes faciunt senes: sedebo in sella ac deliberabo, quid factum esset, si omnia aliter fecissem.
Carlos Ruiz Zafón, "Marina"

De Petro Andrews (2), sive de lumine Africae

Ante plus minusve duos annos Petrus noster Andrews, photographus Reuterianus, qui permulta loca bellica etc. oculis ipsius viderat, decrevit se abhinc velle vita felice, sine periculis, frui; nolit porro sanquinem, sed potius facies risu plenas photographari. In percontatione diuraria, cum de hac re disputabat, rogatus est plus minusve ita:
- Tot civitates regionesve percurristi ut photographus-relator Reuterianus. Quae tibi terra maxime omnium placet?
Sine ulla haesitatione respondit Petrus:
- Africa Meridionalis. Praeter magnum numerum criminum. Amo hanc terram propter hospitalitatem icnolarum at imprimis propter optimum in toto orbe terrarum lumen caeli.  

poniedziałek, 27 lutego 2017

Tibidabo

Ante 10 abhinc annos, cum Barcinonae adfui, certe animadverti nomen insigne collis suburbani: Tibidabo. Iam mente fingebam aliquam puellam ita dicentem amatori sui molesto: Tibi dabo, sed non ante nuptias! Ac serio putabam nomen Catalaunicum esse (licet parum Catalaunice, si ego iudicare poteram, sonaret), nihilque commune cum Latinitate habens.
Hodie tamen repperi me errasse. Translatrix Zafoniana, de qua mentionem modo hodie feci, dixit mihi nomen collis Tibidabo spectat ad tempationem Christi a Satana, qui usus est verbis: Tibi dabo potestatem hanc universam...
Ita meum Tibidabo privatum hodie esse omni impudicitia.

Sententiae Zafónianae

Lego nunc fabulam a Carolo (Carlos) Ruiz Zafón scriptam, “Marina” intitulatam. Lego eam hanc ob causam, quia verisimiliter proximo die Iovis conventus mihi erit cum translatrice librorum Zafónianorum in linguam Polonam ac volo aliquid de hoc scriptore scire, ne caudax maximus (quis re vera sum) translatrici huic videar.
Rarissime fabulas longas lego, nam: 1) inquietus sum neque longe finem fabulae exspectare patior; 2) non sunt hi libri Latine scripti. E “Marina” tamen hic et illic enotavi mihi “sententias sollemnes” quasi philosophicas, ad vitam nostrum spectantes. Quae sunt:
- Recordamur tantum res, quae numquam evenerunt.
- Evanescunt solum hi, qui reditum tutum domum habent.
- Oceanus temporis, volumus id an non, semper reddit nobis res, quas in eo olim sepelimus.
- Omnes ima in anima tenemus quoddam aenigma.
- Natura est quasi puerulus qui vita nostra ludit; cum fessus ludo est, vitiata ludibira eiecit novisque ea substituit.

Aper ingens in urbe

Heri vespero cum domum matris repetebam, ambulando per mihi tam iucundam partem Varsoviae Siekierki nominatam - quae usque nuper rus fuerat, nunc autem plena est domuum villarumque luxuriosarum - subito metris 5-6 ante me conspexi in via publica stantem... aprum ingentem, pondere, ut puto, saltem 200 chiliogrammatum. Obstupefactus passum stiti, nesciens quid facerem. Aper me intuebatur neque se e via amovere voluit. Nulli in conspectu erant homines aut autocineta. Deinde aper coepit stomachose cursitare modo huc, modo illuc - sine ullo dubio semitam a se petitam amiserat neque in lumine lampadum viae publicae bene se sentiebat. Tandem invenit viam ducentem in paucos relictos in Siekierki agros - hanc sequens verisimiliter in loca suburbana ac rus ipsum ivit.
Antea ter quattuorve apros comminus conveni, semper tamen in silvis, numquam in urbe. Numquam quoque tam magnum id animal vidi. Deo gratia non fuit mater cum parvulis. Et deo gratia sine cane mea ambulabam, nam canis, si aprem tam magnum peteret, statim mortuus verisimiliter esset.
Horatius mihi in mentem venit et conventus sui cum lupo.
Ceterum audiveram aliquem venatorem dicentem apros ponderosiores his annis fieri ob crescentem in Polonia maizii culturam (frumenti olim nobis parum noti) - apri libenter magnam copiam maizii comedant ac ob hanc rem pinguescant. Sunt qui - ut K., usque nuper "uxor", nunc amica mea - credant maiziiculturam cito crescentem esse effectum coniurationis globalis societatis commercialis Monsanto. Quae societas semina maizii agricolis gratis aut fere gratis praebeat.    

niedziela, 26 lutego 2017

Festum Onanis

Heri celebrabatur in Europa continentali Internationale Festum Masturbationis. Quod festum dispositor scaenarum Polonus Andreas (Andrzej) Saramonowicz nuncupat solum diem sollemnem in toto orbe terrarum, qui iungat homines variae fidei, nationis ac factionis politicae.
Ceterum, ut lego in Vicipaedia, in terris Anglosaxonicis simile festum habetur in Britannia et Australia (Wankers Day) d. 21 m. Iulii, in USA autem d. 14 m. Maii - in honorem chirurgi generalis USA Joycelyn Elders, quae ausa est anno 1994 commendare masturbationem fore partem educationis studentium in scholis Americanis; ob hanc rem a praesidente Bill Clinton munere privata est.
Nonnulli US-Americani clamant diem sollemnem masturbationis abhinc expandisse in totum mensem Maium huic disciplinae dicatum.

sobota, 25 lutego 2017

Deus ex machina, sive de colonello Andrews

Meus privatus "deus ex machina" - id est symbolon auxilii omnino inopinati - nominatur colonellus Andrews et est praefectus militum Nigerianorum.
Erat annus 2008, ego munus exercebam diurnarii-translatoris apud agenturam Reuterianam Varsoviae. Uno die habuimus difficultatem cum re quadam apprehenda, quae spectabat ad condicionem politicam Nigeriae - ni fallor, agebatur de ictibus bellatorum clandestinorum in petroductum, quo petroleum Nigeriense vehitur in portum Harcourt. Tunc photographus noster, nomine Petrus (Piotr) Andrews, continuo nobis intricatam Nigeriae condicionem politicam, oeconomicam necnon ethnicam ad amussim explanavit.
Obstupuimus. Photographum Polonum docere diurnarios Reuterianos de rebus Nigerianis? Di boni! Certe scivimus Petri patrem ex Anglia aut fortasse Canada esse oriundum, ipsum Petrum per nonnullos annos in Canada vixisse, sed... unde ei tam bona scientia rerum Africanarum?
Tunc, intuens nos omnino stupefactos, Petrus voce explanatoria dixit:
- Pater meus erat colonellus exercitus Nigeriani...
Ut deinde didicimus, Petri pater Anglus erat in Nigeria, colonia Britannica, habitans; ipse Petrus ibi est anno 1961 natus. Andrews pater praefectus militum Britannorum fuerat, at anno 1960, cum Nigeria civitas sui iuris facta est, decrevit se non Londinium repetiturum sed remansurum in Nigeria, in novo exercitu Nigeriano stipendia merendo. Ita factum est.
Iam antea colonellus Andrews aliquo in loco convenit mulierem Polonam, quam uxorem duxit. Haec mater erat Petri. Ut puer maxima e parte in Polonia Petrus cum matre degebat; de patre nescio - puto eum porro, ad tempus quoddam, in Nigeria mansisse.
Rebus ita stantibus non est tam mirum photographum Polonum rerum Nigerianarum peritissimum esse. Tunc autem, in aedibus Reuterianis Varsoviae, nemo id expectabat.    

Zeus faber (2)

Amicus amicae meae, qui lingua Vascica callet, confirmat muxumartin significare 'basium (sancti) Martini'. Ceterum, per errorem aut saltem non sat clare scripsi de "apostolis": sanctum Petrum Iacobumque certe apostolos fuisse, sed Martinum Turonensem nullo modo (vixit quarto post Christum saeculo).
Ego autem mecum volvo, nonne nomen huius piscis Anglicum John Dory ad alium sanctum, Iohannem scilicet, spectaret. Sed haec coniectura nullo facto firmo nititur; neque illud Dory (si vero significat 'auratum') aliquid commune cum vita sancti Iohannis (apostoli) habere videtur. Iam citius cum Iohanne Chrysostomo...
Insuper didici "oculum" in latere fabri - quo minitari solet alios pisces - creditur esse vestigium pollicis sancti Petri, piscem ad cenandum Iesui Christo preabentis. 
Photographema a Roy Pedersen factum.

piątek, 24 lutego 2017

Medicus mulierem-medicum in matrimomonium ducit, negotiator autem sui secretariam

Adam Pearce et Dorothy Gambrell, studiosi gregis investigatorii American Community Survey, perscrutati sunt historiam maritialem 3,5 mln parium atque invenerunt homines aliarum professionum alios sibi maritos uxoresve eligere.
Ita, magistri libentius se invicem adamant. Item inter sese conubia faciunt iudices et iuris periti necnon medici; medici-viri tamen interdum nosocomas, quibuscum uno in loco munus exercent, in matrimonium ducunt. Puellae cauponariae saepe pueros cauponarias amant, nisi ipsos coquos.
Secretariae adiutriceque satis saepe sui rectoribus nubent. Quod satisfacit imprimis negotiatores*, qui libenter suas secretarias ut sui uxores videant (sed quoque magistras). Secretaria tamen homosexualis haud raro amare solet hospitissam aeriam (Anglice stewardess). Insuper secretariae valde placent quoque gubernatoribus autoplaustrarum. Hi, sua vice, petiti sunt a tonstricibus. Quibus tonstricibus quoque placent fabri tignarii ac directores negotiationum. Tonsores autem libentius adamant secretarias et magistras.
Munere carentes viri saepe amant sui similes mulieres sine ullo munere remanentes. Feminae tamen quibus nullum esse munus amare cupiunt gubernatores autoplaustrarum.
Inventum quoque a Pearce et Gambrell esse mulieres nolle nubere viris “professione sibi inferiores”; viri autem aliter se hac in re gerunt: non esse iis difficultatem mulierem peius sibi munus exercentem uxorem ducere.
* negotiatorem voco quod Anglice ‘businessman’

Evangelizatio cosmitarum

Septem stellis errantibus – terrae sororibus, ubi scilicet aqua nonnullaeque formae vitae nasci possint – modo a studiosis NASA repertis, cura nova actuosis catholicis apparet: sintne entia ratione instructa, si talia in his planetis degant, potentiales convertitae Christiani an non?
Thomas (Tomasz) P. Terlikowski, diurnarius Polonus, philosophus atque actuosus motus conservatistarum, docet: Si Christus homo factus est, non potuit simul cosmita* fieri, decernere se habitaturum in corpore alicuius alii entis intellegentis. Verbum caro factum est, caro scilicet sola in universo, caro hominis - non potest ergo apprehendere quoque formam carnis cosmitae. (...) Si tamen, contra meam hodiernam opinionem, eos [=cosmitas] umquam convenerimus, certiores eos faciemus veritatis de cruciatu salutari ac morte Christi, evangelizabimus iis, aperiemus oculis eorum veritatem de Deo et homine, si nondum hanc veritatem noscunt. (...) Haec theoretice dico, nam puto nos, homines, in universo extraordinarios esse.
* hanc formam elegi pro Anglico ‘alien’ Latine reddendo

Sapientia calendarii: de cursuris specialibus Australianorum

Altero die Solis mensis Februarii in Australiano oppido Mt Compass habetur cursus vaccarum (boudromos?), quibus insident "equites"*. Non facile tamen esse se in sessibulo vaccae imposito tutum tenere, ergo quisque "equitum" adiutorem habet, qui pone vaccam sui domini currit ut hunc cadentem ultimo in momento capiat.
Ceterum nomen Mt Compass insigne est: fabula fert hic, prope montem hodierno oppido proximum, gubernatorem Australiae Meridionalis (tunc coloniae, postea civitatis) Georgium Gawler anno 1840 amisisse acum magneticam (=compassum) atque ob hanc rem tempus quoddam per loca deserta vagatum esse.
In alio oppido Australiae, Kangaroo Point civitatis Queensland, in deversorio nomine "Story Bridge Hotel" unoquoque anno 26 die m. Ianuarii habetur cursura blattarum (Anglice cockroaches). Ad usum cursurae tota bascauda blattarum plena vacuefit.
Tempore autem exhibitionis Royal Melbourne Show fit curriculum suillum, in quo sues ut metam piscinam aqua plenam petunt.
* Num eques est porro eques, cum alio, non equo, iumento insidet, ex. gr. camelo? 

Zythophili distichon ad diem hodiernum

Promittit Veneris dies laboris
finem mox fore commodumque tempus.

Milvus avis religiosa

Apud Plinium legimus:
 Milui ex eodem accipitrum genere magnitu-10.28.1
dine differunt. notatum in his, rapacissimam et famelicam
semper alitem nihil esculenti rapere umquam e funerum
ferculis nec Olympiae ex ara ac ne ferentium quidem mani-
bus nisi lugubri municipiorum inmolantium ostento.
Ego ut puer audivi superstitionem canem numquam intraturum ecclesiae (sc. catholicae) portam. At multos annos postea vidi peregrinatorem quemdam sine dubio alienigenam cum cane ecclesiam ad instar domus cathedralis gothicae (re vera neo-gothica est, sed structuris medii aevi simillima) in urbe mea intrantem ac sine ulla confusione omnia loca spatiosae domus una cum cane visitantem. Tempus non erat missae sacrae, praeter me fortasse et visitatorem specialem nemine intus praesente. Canis non videtur mhi cruciatu morali laborare.
Ita puto famelicam milvum ferculum e funero fortasse aliquando rapturam.

czwartek, 23 lutego 2017

Num nimis vident Hispani?

Passiflora est genus plantarum convolvularum imprimis ex America Latina oriundarum. Nomen ei dederunt coloni Hispani, nam in elementis floris huius plantae conspexerunt instrumenta cruciatus Iesu Christi: coronam spinosam, malleos, clavos, hastas ac funes. 

700 annos dentes mederi solebat, nunc a dolentibus peregrinatoribus rete protegitur

Arbor tilia 700 annos nata in Silesiaco oppido Cielętniki credebatur crediturque potestatem habere contra morbos dentium. Ob hanc famam talibus morbis dolentes ad arborem veniebant ut preces dicerent si non recte ad arborem (quod nimis paganum esset) tunc ad vicinam statuam sanctae Apoloniae, patronae stomatologorum (quod rite catholici sine peccato faciunt).
Difficultas tamen in eo nuper erat, quod peregrini praeter preces dictas solebant corticem tiliae comedere, corrodentes arborem tantopere, ut in summo vitae periculo caudex esset. Magistratus decreverunt ergo tiliam circumdatum iri rete metallica, ut his annis in Polonia saepe videmus in ripis amnium arbores hoc modo contra dentes castorum protectas – nuntiant acta diurna "Życie Częstochowy".
Tilia oppidi Cielętniki est alitudine 31 metrorum, circuitu 11 metrorum. Usque nuper contra peregrinos eam rodentes protegebatur bitumine, quo caudex oblinebatur. Non satis id tamen erat volentibus dentes suos sanari.

Alia/correcta de vita Gvozdev

Ut nuntiat Vicipaedia Russica:
- Gvozdev natus est anno 1934 Pinscio (Pińsk) in urbe tunc Poloniae, nunc Rutheniae Albae
- circum tempus alterius belli mundani amisit parentes: pater incarceratus ab agminibus securitatis Sovieticis evanuit in sempiternum; mater bombardatione aeria Germanorum vitam amisit
- anno 1947 migravit in Makhatskalam in litore Caspio, ubi munere nautae fungebatur in naviculis piscatoriis, deinde ut artis mechanicae peritus in portu Makhatskalensi
- navis eius velifera, quam ipse struxit, nomen habet 'Said', quod re vera Arabice 'amicum' significat, sed hoc in casu spectabat ad dominum Said Amirov, qui, ut unus magistratuum urbis Makhatskala, e parte iter Gvozdev circumterrestre pecunia sustentavit
- Gvozdev duo itinera circum mundum cum successu perfecit: annis 1992-96 navi velifera 'Lena' (longitudine 5,5 m), deinde annis 1999-2003 navi 'Said' (3,7 m)
Cetera sunt ut scripsi heri secundum librum Comptonianum.

Non est fortasse Via Appia...

... via tamen alicuius momenti olim hic fuit. Nomine Wolicka, nam vicum suburbanum Wolica (Bubularia?) iungere solebat cum Varsovia. Locus erat paluster, cum uno lacu haud parvo (saltem pro mensura lacuum suburbanorum), ergo incolae Wolicae non tam bubulis quam corbium textoribus florebant; corbes e vimine lacustri texebant. Cotidie aut fere corbes tergo portare solebant, ambulantes in fora Varsoviensia; emptores - ut nuntiat tabula informativa ad usum peregrinatorum hic posita - imprimis caupones Iudaei fuerunt, "parum pro corbibus solventes" (quod aliquantulum anti-Semitice sonat, quasi parum solvebant, quia Iudaei essent).
In via ponticulus adest, nomine Ponticuli Viminarii olim notus. Ubi corbium texores cum pecunia e foro vespere revenientes solebant cum aliis temetum bibere; deinde una cantabant aut rixabantur (interdum cum usu cultri ac morte victimarum).
A dextra canis mea currit.    

Vas quasi antiquum humi iacens

Modo cum cane ambulantes conspeximus humi iacens vas, ibi incaute seu potius consoluto a possessore relictum, in parte Varsoviae nomine Siekierki, quae usque nuper rus fuit:   
Lecythos? Hydria? Amphorula parva (si tam parvae exstarent)?
Certe non est id vas re vera antiquum. An fortasse?

Descensus Orci clausus!

Hoc photographema in Prosopobiblio heri publicavi cloacae prope domum matris mei, eius scilicet loci, ubi sub terra rivulus evanescat, quem locum Descensum Orci nuncupavi:
Statim fere poeta Vindobonensis Martinus Zythophilos respondit disticho, recte observans:
Non licet hinc atrum uobis descendere in Orcum.
Cur? Aditum clausum cernitis esse sera. 

Nuntii Gregis Latine Loquentium

Hodie in commercio epistularum sodalium GLL haec inveni citatu publico dignum:
Victorii Ciarrocchi, de usu lingua Latinae: Praeterea non intellegitur cur, dum cottidie omnibus
in Civitatibus, urbibus, actis diurnis, emissionibus telehorasicis, thermopoliis et similioribus locis occasionibusque miliarda et miliarda locutionum et verborum etsi stultissimorum proferuntur, lingua Latina tantum pro rebus argumentisque gravioribus explanandis adhibenda esse.
Navarchae, de novis planetis a studiosis NASA inventis: Septem erraticae stellae circumagere stellam rubram nanam conspectae sunt! Et haec septem terrae sorores (nam aquam liquidam illas habere a scientiae studiosis creditur) non longius quadraginta annis (tantum..) luce mensis rotationes revolutionesque suas a nobis agere! Mirabile dictu, aqua est vita, vita vitae evolutionem gignit donec creatura apparet intellegens.
Alterum Ciarrocchianum: Sicut apud Ciceronem legimus "etiamsi quod scribas non habebis, scribito tamen" ('Epistularum ad Familiares' L. XVI, n. 26), ita hoc nos quoque facere debeamus.

środa, 22 lutego 2017

Iter circum terram pretio 130 librarum Britannicarum

Aut rectius non iter, sed... navis velifera, qua nauta rude donatus (=emeritus, rudiarius) Russus 70 annos natus Eugenius (Ievgeni) Gvozdev spatio trium annorum terram circumivit. Pecuniam ad veram navem sibi emendam non habuit, ipse coepit ergo struere talem omni ex materia, qua potiri posset. Ipso loco ad struendum navem longitudine 3,6 metrorum carebat, struxit eam ita in maeniano sui parvi habitaculi Makhatskalae (est urbs ad Mare Caspium spectans). Debemus explanare omnia haec acta esse annis nonagenariis XX saeculi, tempore sc. cladis ordinis Sovietici, cum multarum mercium pretia in Russia adhuc non mercatu libero sed a magistratibus definirentur - in dollaria aut libras Britannicas translatae merces hae valorem parvissimum habuerunt.
Anno 1999 navis nomine "Said" ('amicus' Arabice) ab amico Eugenii in portum Ponti Euxini autoplaustro gratis vecta est. Gratis quoque obtinebat Gvozdev in via sui marina ab aliis nautis adversus eum natantibus chartas geographicas marium, quae hi modo emensi erant. Nullis instrumentis electronicis, ne telephono aut radiophono quidem navis instructa erat, sed ea utens Gvozdev - qui habuit secum tantum sextantem plasticeum atque acum magneticam (=compassum) simplicem - contigit usque annum 2003 terram circumnavigare.
Pro dolor, alterum iter marinum, quod anno 2008 Gvozdev coepit, infelix ei erat - mense Ianuario in procella feroce prope oram Calabriae nauta hic impavidus vitam amisit.
(E libro Nici Comptonis "Cur nautae natare nesciant")      
Post scriptum: Modo legi biogramma Gvozdev in Vicipaedia Russica, quod paululum differt a fabula supra data:
https://ru.wikipedia.org/wiki/%D0%93%D0%B2%D0%BE%D0%B7%D0%B4%D1%91%D0%B2,_%D0%95%D0%B2%D0%B3%D0%B5%D0%BD%D0%B8%D0%B9_%D0%90%D0%BB%D0%B5%D0%BA%D1%81%D0%B0%D0%BD%D0%B4%D1%80%D0%BE%D0%B2%D0%B8%D1%87
Cum credo versionem Vicipaediae verisimiliorem esse quam librum N. Comptonis, cras addam meo scripto nonnulla necessaria additamenta correctionesve. Quarum correctionum maximi momenti esse Gvozdev contigit duo (non unum) itinera circum terram perficere ac demum tempore tertius vitam amisit.

Aegyptus inopinata

K., quae usque nuper uxor mea fuit, nuntiat electronice ex oppido Dahab Aegyptiorum duas res:
- deesse porro in viis vagantes oves ac capras - at si adsunt, tunc rarissime - nam magistratus prohibuerunt ea animalia circum domos urbanas tenere; fuit enim foetor harum peregrinis molestissimus;
- minorem quam ante annum - cum ambo Dahab visitavimus - numerum virorum veste traditionali (galabia) uti at maiorem synthesi vestiaria [Anglice suit], plures pluresque enim Aegyptios sicut Europaei Americanive se velle videri.
Cum nuntios tamen in ephemeridibus etc. legis, putares Aegyptum in abyssum conservatismi islamici cadere. Fortasse alia res Aegyptus est, alia Dahab, locus maritimus luxuriosus.

wtorek, 21 lutego 2017

Sapientia calendarii

Hodie in fastis parietalibus matris mei lego proverbium rusticanum: Cum cattus (=feles) sole Februario corpus appricat, tempore Martio locum prope fornacem quaeret. Significat: si Februarius calidior solito est, Martius frigora adportabit.
At habemus Februarium tepidum. Id est primi decem Februarii dies vero brumales fuerunt, cum nive ac temperatura usque minus decem gradus Celsianos. Sed postea frigora statim fere evanuerunt ac quasi ver (falsum?) advenit. Videbimus, an sapientia ruricolarum hoc anno valitura sit. Ego amo nives ergo non timeo eas, etiam mense Martio.

poniedziałek, 20 lutego 2017

Videntne lapides? (2)

Ceterum - cogito - felicissima vita fruimur Michael et ego, ambo quinquagenarii, qui satis otii et voluntatis habemus, ut de talibus rebus disputemus. Quasi Ludovicus Wittgenstein, qui secum considerare solebat ex. gr., utrum eius manus re vera pars ipsius esset. 
Puto meos saltem parentes eadem aetate tam otiosos non fuisse; de voluntate nolo iudicare - pater saltem, puto, vellet de talibus disceptare. 

Videntne lapides?

Nuper casu cum Michaele disputati sumus de tali re: utrum lapides prospiciunt res circum se iacentes an non? Nam Michael, in sui modo edito libro "Fluat amnis" - quem librum esse collectionem fabularum "peripateticarum", id es tempore ambulationum cum cane per vias Varsoviae conceptarum (est iam alter huius seriei Michaelis liber) - dicit se spernere lapides (plantis animalibusve comparatos), nam res inanimatas sunt.
Mea tamen humili sententia, materiae (ut dicitur) inanimatae adesse quoque quaedam semina vitae, adesse ipsam vitam, sed quasi latentem, a vita nostrum valde discretam.Vitam instructam metabolismo lentissimo. Deesse ei (materiae inanimatae) divisionem in entia separata ac sui propria - ut res est cum plantis animalibusque - sed vitam quandam saltem potentialem, ut suspicor, adesse.
Fieri certe potest, ut erram.
Ecce Michael cum cane sua nomine Myszka (Mus) de libro modo edito publice narrat:

niedziela, 19 lutego 2017

Piscis valde religiosus

Ecce Zeus faber, piscis forma vero eximia, qui in omnibus fere maribus Veteris Mundi (Asiae sc, Europae et Africae) degit:
Cuius nomen multis in linguis significationem quasi-religiosam portat. Certe, Zeus faber esse nomen pisci a Linnaeo datum, pendens a sola voluntate studiosi Suetici. In alias ergo vertamur linguas naturales, ubi aut unum apostolorum denotat piscis (ut San Petru Corsicanorum, Sanktpetersfisk 'piscis sancti Petri' Norvegorum, Sanmartiño incolarum Galiciae*) aut ipsum Iesum (Christopsaro 'piscis Christi' in hodierna Graeca).
In sermone Romanorum piscis hic simpliciter faber nuncupabatur. (Pro dolor, non possum invenire eius nomen apud veteres Graecos adhibitum; fortasse lector aliquis me in hac re adiuvabit?) Vestigium fabrile sequuntur linguae ex. gr. Croatica (kovač) et Dacoromana (dulgher mare 'faber magnus'). Duae linguae - Russica et Batavica - faciem "solarem" piscis detegunt (solnetsnik, zonnevis 'piscis solis'), quod spectare potest ad deos Solem aut Phoebum.
Hungari - quibus hodie deest aditus mari, sed historice aderat per sui tributum Croatiense - in pisce hoc gallum videre videntur, nam nuncupant eum kakashal 'gallus-piscis'.
Religiosam significationem nominis explanare conatur Vicipaedia Britannica, narrans de Anglico piscis huius nomine speciali: John Dory. Quod aut ad colorem auratum (Hispanice doratum, Gallice dorée) spectat aut ad fabulam, citatam in sui libro "Aenigma Antarcticum" a scriptore Gallico Jules Verne. Secundum quam fabulam John Dory formam mutatam esse (coeli portae) Janitoris, i.e. sancti Petri, qui hunc piscem Salvatori ad nutum eius cenatum adportavit.    
Sed, ut animadvertit Stéphan Reebs in sui libro c.t. Fish Behavior in the Aquarium and in the Wild (Quomodo se gerant pisces in vitrea piscina atque in maribus, lacubus fluviisque), Lacui Galilaeo, ubi piscabatur sanctus Petrus, Zeus faber, qui est piscis maritimus, numquam aderat.
* Ad Martinianum gregem pertinet quoque nomen Vascicum huius piscis - muxumartin; muxu basiationem significat, Martin certe Martinum, ergo 'basiationem Martini' aut 'Martinum basiantem' hic habemus (pro dolor, nulla mihi est scientia huius pulcherrimae linguae, veterrimae omnium sermonum Europae).

Nolite properare, nam...

... "facilior et tutior... vita est otiosorum". (Cicero, De officiis 1, 70)

sobota, 18 lutego 2017

Laconici Finni

Ut nuntiat "New York Magazine", kalsarikannit Finnice significat plus minusve 'potationem domi solitariam, potatore solo subligare vestito, nolente domo exire ut cauponam adeat'.

Amor Venereus sanitati prodest

Non necessarie amor ipse - satis esse de amore somniare, ut vesicam aut renes de calculis purges. Ut ait enim Cicero (De divinatione 2, 143): dicitur quidam, cum in somnis complexu Venerio iungeretur, calculos eiecisse.

Robotoribus vectigalia sint solvenda?

Fieri potest, ut anno 2023 dimidia pars munerum hodiernorum in terris Occidentalibus non ab hominibus sed robotoribus sint exercenda. Ita docet prognosis Oxfoniana anno 2013 divulgata, ex McKinseyana autem analysi (a. 2015) patet iam hodie technologice fieri potest, ut statim labor 45% opificum totius mundi robotoribus detur.  
Industriae, quibus id periculum(?) maxime minitatur, sunt: telemercatura, ratiocinum necnon multa genera servitiorum. Secundum investigationem peritorum societatis PwC (a. 2016), fuci (Anglice drones) iam nunc capaces sunt munera exarare in agricultura et industria infrastructurali valoris 126 miliardorum $ per annum.  
Miliardarius omnium divitissimus Bill Gates modo proposuit, ut robotores quoque vectigalia solvant e lucro, quod quasi adepti sint. Id est, vectigalia haec debeant esse solvenda aut a robotorum fabricatoribus aut his, qui iis utuntur. Gates suadet ut hoc modo accepta pecunia adiuvet professiones adhuc a robotoribus e parte saltem intactas, ut munus magistrorum, nosocomarum aut horum, qui de senibus curant.   

piątek, 17 lutego 2017

De sinapis etymologia trifaria

Modo symbolam de historia sinapis scripsi pro actis mentruis coquinariis Polonis, ubi munus correspondentis mihi est. Rem investigando inveni nomina sinapis in linguas hodiernae Europae e tribus fontibus venisse: Graeco sinapi(s) (ex. gr. sennep Norvegorum), sero-Latino mustum ardens (nam e musto granibus sinapis addito condimentum hoc facitur; hic exempla sunt inter alia Gallicum moutarde et Anglicum mustard) necnon apud Slavos orientales meridionalesque ex ipsorum nomine pro planta sinapis, cuius pronuntiationem Latine redderem forma gortsitsa, etymologice signifinas 'aliquid amarum' (Russicum gortsitsa, Ucrainicum hirtsitsa, Bulgaricum gortsytsa).
In Polonia aliud nomen habemus pro planta (gorczyca - secundum etymologiam Slavicam), aliud pro iure/condimento (musztarda - secundum etymologiam sero-Latinam). Ceterum, in sermone gentis Silesianorum - qui in parte terrae meae Silesia nominata degunt - sinapis (condimentum) nominatur zymft, quod per Germanicum Senf e Graeco sinapi oritur. Mentionis dignum esse quoque Cassubiense mòzdëch, quod e fonte sero-Latino (mustum ardens) in linguam huius gentis venit - non trans Polonam tamen linguam, sed... Batavicam (=Niderlandicam), ubi sinapis mosterd nuncupatur. Gens Cassubianorum enim in ora Maris Baltici habitat ac saeculis XVI-XVIII permultae iunctiones habuit cum nautis-mercatoribus Batavicis, cuius rei testes sunt haud pauca nomina Batavica in hodierno sermone huius parvae gentis; praeter mòzdëch exempli gratia maszoperëjô, e Batavico maatschappij, id est societas (mercatoria et alia).  

De meretricibus Slavicis

Ante plus quam 20 abhinc annos meretrices Lutetienses (=Parisianae) querebantur sui aemulatrices e terris Europae Orientalis advenientes violare sacrosantam legem huius professionis: clientes enim se in os basiare patiebantur. Nam aliam rem esse apud meretrices honorabiles cunnum, rectum aut ipsum os ad futuendum praebere, aliam autem se basiare sinere, quod nefas maximum sit. Meretrices autem Slavicae in hac re facienda nullam sibi difficultatem periculumve viderunt.
Tunc terrae Slavorum pauperrimae miserrimaeque fuerunt; nunc tamen plerumque condicio vitae in his terris multo melius se habet - in mea ex. gr. civitate salarium menstruum in summa intermedia non 100 dolariorum (aut 20 $ in fine temporis communisticae, usque 1989 annum), sed, puto, 600-800 $ hodie opificibus datur. Non sentimus nos porro tam erga Occidentales inferiores esse quam olim sentiebamus. Num hoc quoque significet meretrices nostras mores suas mutasse ac nunc non porro se basiare sinere? O tempora...!

środa, 15 lutego 2017

Aenigma etymologicum solutum post 20 annos

Ante plus minusve abhinc 20 annos legi florilegium fabularum scriptoris Macedonici Vlada Urosevic (nati AD 1934), cui titulus "Raeda nocturna". Legi, scilicet, translationem Polonicam, sed memini tituli originalis: "Noknjot pajton". Noknjot certe 'nocturnus', sed cur pajton significet 'raedam'...? - rogavi meipsum.
Nunc autem aliquantulum inopinate lego fabulam a Henry James, scriptore US-Americano (1943-1916), scriptam, "Excursus internationalis" ("An International Episode") intitulatam. Volui eam Polonice legere, sed in mea bibliotheca locali... systema computatrale subito corruptum est - iam duobus diebus nullum librum ex iis domum portare potes. Coepi ergo versionem originalem per interrete legi. Et hic inveni raedas, quibus homines saeculo XIX in oppido maritimo Newport utebantur, nomine 'phaethon' nuncupari. Aliquid rei suspicans, quaesivi apud dominum Douglas Harper (Online Etymology Dictionary) et certe phaethon fuisse nomen raedae, quod in Anglicam e Gallica venit atque originem habet in Phaethonte, filio Solis, qui currum patris sui recte gubernare nescivit cum gravi sibi effectu (omnes, puto, mythi eius memores sumus).
Intellego nomen Macedonicum (pajton) venisse e Gallica.  

Peregrinator domiseda

Hahahae! Symbolam a me scriptam - de historia (consumptionis ab hominibus) lactis - in actis quibusdam menstruis coquinariis lego, atque descriptionem auctoris video talem: Stanislaus T., peregrinator intrepidus...
Hanc descriptionem me insciente - et certe contra voluntatem meam - divulgavit primum anno 1993 Paulus (Paweł) Dunin-Wąsowicz, qui in sui ephemeride "Lampas" meas fabellas publicare solebat. Tunc re vera ut iuvenis diurnarius multum peregrinabar: spatio 6 annorum habitavi in Sinis, USA, Croatia, Germania et Russia. Sed statim postea peregrinari cessavi. Nunc autem, de matre mea curans, in radio unius duarumve in maximum a domo chiliometrorum itinera intrepida una cum cane mea facio.
Puto editorem actorum ad rem coquinariam spectantium aliquid de me voluisse lectoribus dicere, quaesivit ergo per interrete ac biogramma meum a Dunin-Wąsowicz scriptum invenit.
Ceterum munus meum in his actis mentruis similiter surrealisticum esse. Ego enim imprimis symbolas de historia huius aut alius cibi (ut lac, panis, saccharum etc.) apud eos scribo. At decretu alicuius editoris mihi omnino ignoti adscriptus sum pan-Polonico indici "(scriptorum) peritorum rei culinariae". Quasi ergo coquus peritissimus coram publico monstratus sum - ego, qui vix sciam ovum hapalum coquere*.
* re vera, scio quoque crusta farta Sinensia jiaozi comparare, nam magister meus Sericus nos sui discipulos haec coquere edocuit tempore cuiusdam lectionis

De vi aut rationis aut cordis

In Grege Latine Loquentium sodales his diebus disputant, utrum ratione an potius corde homo per vitae angustias duci debeat. Cogitatu dignam opinionem, cum exemplo e sui vita allato, protulit Navarcha, id est Iulio Sansonetti (cito cum ipsius consensione):
Nonnumquam tamen evenit ut in dubio simus utrum cordis an rationis viam sequamur nec ambos reconciliare possumus.
Exemplum afferam (ignoscatis quod de me narro, sed de aliorum vita iudicare non possum):
annum tricesimum quintum agens, post decem annos in quibus operam meam dederam in mercibus adventiciis (de cibi congelati commercio agebatur), cor meum ad mutandam operam adducebat, ratio ad servandam: tum alicuius iniussu et secundum morum meum praeceptum agere volebam, tum operam qua in die nummorum multos accipiebam relinquere timebam. 
Cor secutus sum, tabernam librariam in Urbe constitui et per plurimos annos bibliopola fuit. Re vera non tam dives hodie sum quam potuerim, sed plenus gaudi, contentus.
Si apud me intus investigo, dicere possum ratio ipsa mihi cor sequi sivit: intellegebam enim difficultates mutationis sed intellegebam quoque non semper possumus frigida ratione tantum regi.
At mihi aliquantulum similis res evenit, nam bis terve recusavi - ut rescripsi ad gregales GLL - munus valde pecuniosum suscipere, nam timui id mihi totum otium e vita cotidiana extorturum, ergo quoque tempus ad Latinam linguam colendam.
Unum horum munerum fuisse “repraesentatio venditoria” Muscoviae et in aliis terris pristinae Unionis Sovieticae societatis mercatoriae Polonae, quae dulcia fabricatur. Tunc, praeter ereptionem temporis, timebam quoque de vita mea. 
Noli umquam, lector care, rebus ita stantibus haesitare - cor est talibus in casibus sequendum. Aliter fieri poterit, ut pecuniosissimus carcinoma quoddam evolvas. 

De somno/somnio Biblico

Heri adfui acroasi doctoris Martini (Marcin) Czerwiński de poemate "Dominus Splendens" (vulgo Pan Błyszczyński) poetae Polonorum difficillimi Boleslai Leśmian (vixit AD 1877-1937). Rectius fortasse titulus poeametis Latine reddi debet "Dominus Splendificus" aut "Dominus Splendidulus", nam Błyszczyński esse neologismum a verbo błyszczeć (splendere) cusum; Leśmian permulta ac pulchra nova verba excogitavit linguae Polonae necnon verisimiliter Russicae, nam ut iuvenis quoque versus Russice scribere solebat (quorum modo duos aut tres legi neque possum multa de iis iudicare).
Ut breviter dicam, Dominum Błyszczyński esse alterum, parvum demiurgum, qui creavit sui ipsum mundum cum horto quasi paradisiaco, quem hortum nunc ipso Deo monstrat [Leśmian fuit homo gentis Iudaeae, sed maxima e parte inter Polonos <catholicos aut atheos> versabatur, possumus ergo hunc Deum Iudaeo-Christianum fuisse putare]. Et omnia fere dominus Błyszczyński creare non peius quam ipse Deus scivit (creabat autem res pervarias fulgore oculorum) praeter... mulierem, cuius formam ut artifex capere nequivit.
Sed ego non de his rebus volo hic narrare, sed de opinione vero speciali doctoris Czerwiński, quae pertinet ad ipsam Bibliam Iudaeo-Christianam. Nam in comparando conatus (frustra factos) mulierem  a domino Błyszczyński creare cum creatione a Deo mulieris in libro Genesis e costa dormientis Adam, dixit Czerwiński:
- Nusquam in Biblia dicitur Adam ex hoc somno excitatum esse. Ergo fieri potest, ut abhinc cuncta cetera pars Genesis (nisi totius Bibliae) agatur in somnio Adam.
Est haec hypothesis vero audax, ne dicam blasphemica, digna auctorum commentariorum Targum. Sed, ut saepe hi commentarii, mea sententia erronea: nusquam quoque in libro Genesis dicitur Adam excitatum ex hoc somno NON esse; exspectare ergo lector potest eum modo solito et obdormiisse et postea mane e lecto (si lecto utebatur) surrexisse.

wtorek, 14 lutego 2017

Renascentia artis cinematographicae

Cum K. caneque nostra ambulabamus die Solis per nive tecta suburbia Varsoviae, usque oppidum Falenica, olim a Iudaeis habitata. Hic in aedibus stationis ferroviariae adest cinemateum, id est locus ubi cinemata (pelliculae cinematographicae) spectantur. Miratus sum videns sat magnum numerum hominum iuvenum cinemateum intrantium ad cinema quoddam a se visendum. Putavi enim in annos minorem minoremque numerum hominum cinematea adire, pelliculis domi usu discis compactis aut per interrete spectatis.
Ut K., quae est negotiatrix in disciplina agens diurnaria, polygraphica necnon paululum quoque cinematographica (nam negotiatio eius possesstrix est actionum catenae cinematum), explanavit, spatio ultimorum duorum annorum condicionem cinematum in Polonia, sed quoque toto in mundo, multo meliorem factam esse.
- Homines denuo coeperunt cinemata adire ac nemo scit phaenomeni illius causam - dixit, addens concives nostros quoque coepisse pelliculas Polonas necnon aliarum terrarum tertiarum (i.e. non-USA) visere; antea enim solum Hollywoodiana cinemata spectabantur.  
Si tam bene subito disciplina cinematographica se habet, fortasse - puto - quoque artem diurnariam renatum iri? Necnon mercatum librorum?
Ego enim sine pelliculis facile vivo, sine autem actis diurnis librisque vivere non possum.

Nolite nimis de puritate curare...

... nam, ut docet Plinius, aera extersa robiginem celerius trahunt quam neglecta.
Item de multis rebus puto, fortasse plus quam debeam.

poniedziałek, 13 lutego 2017

De "scarabeis" nocturnis apud matrem meam

Heri versum de scarabeis e libro Buschiano citavi, nunc cogito de "scarabeis", qui noctu potiuntur culina habitaculi matris meae - ubi et ego nunc, de domo ab uxore propter alcoholismum pulsus, habito.
Dico certe de blattis (Anglice cockroaches) qui diu, atque noctu, donec lumen lampadis sentiant, latent, sed statim postquam lampas extinguitur, venationes suas nocturnas incipiunt. Nihil contra eos efficitur - verisimiliter necatores periti (professionales) blattarum sunt mihi in domum matris vocandi.
Quod in mentem adduxit memoriam diarii cuiusdam olim a me lecti. Erat narratio e tempore alterius belli mundani cuiusdam photographi (sive artificis imaginibus luce imprimendis, nominis certe non memini), qui in vico prope oppidum Kobryń regionis Silvanae (vulgo Polesie) tunc Poloniae, nunc Rutheniae Albae (Belorussiae) degebat. Annis 1941-44 regio haec a militibus Germanicis occupabatur. Quorum tamen agmen nimis parvum erat, ergo una cum occasu Solis autocinetis militaribus vecti agmen militum oppidum Kobryń ad pernoctandum petebant. Tunc e silva vicum intrare solebant bellatores clandestini Sovietici, qui in permultis huius regionis paludibus facile ab oculis Germanorum latere potuerunt. Mox post ortum Solis Germani milites vicum repetebant - tunc bellatores Sovietici iam in silvis palustribus latebant.
Ita diu in hoc vico Germani, noctu autem Sovietici regnabant. Hi et illi accusabant incolas de collaboratione cum sui hostibus - Germani sc. de opibus (ut imprimis esca) bellatoribus clandestinis datis, Sovietici autem de collaboratione cum occupatoribus Theodiscis. Rebus ita stantibus vita periculosior periculosiorque auctori huius diarii videbatur, fugam ergo in oppidum Kobryń uno die fecit.    

niedziela, 12 lutego 2017

De Maximiliano et Mauritio (vulgo Max und Moritz)

Doch die Käfer, kritze, kratze,
Kommen schnell aus der Matratze.
At scarabei, crep- crepum,
Ictu oculi sunt mecum.
Rectius: … veniunt cito desub culcita.
Hoc solum breve distichon remansit in memoria mea ex toto libro Guillelmi Busch, quem ante 15 annos legere conatus sum (non dicam “legi”, nam scientia mea linguae Theodiscae non satis est, ut libros re vera legam; tantum conari legere possum, fragmina nonnulla omnino intellegens, alia autem omnino, aut fere omnino, non intellegens).
Nunc autem puto has duos versus portare significationem transcendentalem, philosophico-exsistentialem. Docent enim: talis est natura scarabeorum, ut cito desub culcita adveniunt. Id est: res omnes serius ocius iturae sunt sui solita via. 
Fortasse tamen nimis videre conor in versibus fabulae hilaris puerilis (licet hilaritas eius multis in locis nigra sit).
Dixit mihi quisdam amicus versionem Latinam Maximiliani et Mauritii exstare.

In laophoro auscultatum

Laophoro (Anglice bus) vehens auscultavi sermonem inter duas iuvenes puellas habitum. Quarum una alteram monuit, ne tempore menstruationis cum amico suo dormiret, licet ille valde id cupiret.
- Nam anima tua hoc modo potiturus est! - explanavit puella magis rerum ad animam Veneremque colendas pertinentium perita.

Felix natio Garamantum

Garamantes [i.e. proavi hodiernorum Tuaregorum] matrimoniorum exsortes passim cum feminis degunt. (Plinii Nat. hist. 5, 45)
Ego autem iam spatio quinque mensium nullum femininum corpus tetigi - tango vero solum meipsum (cuius corpus mihi ceterum placet).
Segnitia maxima corporis mentisque laboro - dormio 8 horas, vellem plus, sed mater canisque mihi sunt curandae ac multae res pergendae. Potionibus alcoholicis iam plus quam per mensem non utor, sed nullo modo me renatum vivacioremve invenio, verisimiliter ob aetatem senescentem.
Ceterum, segnitia haec non dolet, est etiam, ut ita dicam, iucunda.
Cur ergo queror? Nescio.
Bonam tibi diem, lector care, super caffeam pulveraticiam sedens, exopto.
PS: Psychiater praeclarus Varsoviensis est mihi die m. Martis altero adeundus. Id compulsus uxoris precibus decrevi, sed puto eam recte iusteque me hac in re premere. Nam morbus alcoholicus sine dubio tegit quandam "difficultatem priscam". Quam scilicet apud solos Alcoholicos Anonymos verisimiliter non curabo.

sobota, 11 lutego 2017

Decem milia chiliometrorum ambulavit frustra

Anton(ius) Pilipa, vir Canadensis – habitat in urbe Vancouver – aetate 39 annorum, qui laborat morbo schizophrenico, iter fecit permagnum.
Ante quinque abhinc annos domum reliquit et evanuit. Iam famillia putavit eum sine dubio mortuum esse at nunc modo vivus – licet fame laborans – repertus est in silva Amazonica Brasiliae.
Ut frater eius, Stephanus (Stefan) nuntiat, Antonius fixatione speciali semper laborabat: voluit visitare Bibliothecam Nationalem Bonaeropoli (vulgo Buenos Aires) Argentinorum. Uno die decrevit, neminem suorum consiliorum certiorem faciens, se illuc iturum.
Decem ita milia chiliometrorum ambulando emensus est – cibos necnon vestes novas sibi  in purgamentis quaerens. Neminem fere in via allocutus est – ut nuntiaverunt biocolytae Brasilienses, qui eum reperti sunt, Pilipa nescivit loqui nisi nonnulla verba Lusitanica vel Hispana.
Iam in via retrorsum verisimiliter fuit, nam ante tempus quoddam Bonaeropolim, usque ad portam Bibliothecae Nationalis re vera advenit. Ipsam bibliothecam intrare ei nihilominus non licuit, quia nulla documenta personalia secum portabat.

czwartek, 9 lutego 2017

Templum samanarum in Polonia?

Archaeologi invenerunt in partem Poloniae, quae ad boream ac ortum Solis spectat, prope hodiernum lacum Świdwie, locum, qui ante abhinc 9.000 annorum verisimiliter fuit templum samanarum*.
Loco huic adest inter alia circulus 6 metris in diametro cum trapezoidali intus structura palorum lapidumque aequa distantia a se remotorum. Alia structura e lignis taxi facta imaginem reddit constellationis Ursa Major.
Insuper adesse huic loco collectionem lapidum pervariorum, habentur hic inter alia gneissum, petra arenaria, arena quarzica, granitum, dioritum, syenitum cum rarissimo syenito viride necnon marmor rubrum Pomeranium. Maxime tamen archaeologi mirati sunt hic inventum esse electrum nigrum, pumicem ac petram vulcanicam.
Ut explanat inventor loci, professor Thaddaeus Galiński Universitatis Studiorum Lodziensis: Nulla adhuc nobis nota collectio lapidum aevi Mesolithici tam ampla exstabat. (…) Hi lapides non sunt locales, sed importatae e terris remotis. Ex. gr.  corneanum, cuius proximi fontes sunt in Montibus Giganteis (vulgo Karkonosze, iugum montium in fine Polono-Bohemico) aut in Hercynia Silva (Harz).
Professor Galiński putat hunc locum templum gentis cuiusdam a samanis ductae fuisse.

* Formam samana potius quam samanus - pro quod Anglice shaman scribitur, i.e. magus societatis Mesolithicae, qui quoque apud hodiernas gentes Sibiriae inveni potest - elegi propter Sanscriticum sramana-s.

Ratti alcoholici semper faciunt idem

In quadam laboratrina ratti (=glires) coacti sunt in piscina rotunda circum eam natare. Primum natant ratti "normales", deinde experimentum iteratur cum gliribus, quibus e longo tempore cotidie potio alcoholica datur, ita ut re vera ad semper bibendum proni ratti hi facti sunt. Certe volunt ambo greges animalium quam citissime aqua exire, sed hoc iis negatum est spatio unius minutae. Postea clathri unius octo portarum, quibus circulus piscinae est instructus, laxantur et nunc ratti pedibus frontalibus (aut etiam naribus) facile aperire possunt hanc unam octo portarum, ut locum sibi tutum petant.
Cotidie experimentum iteratur. Ratti mox assuescunt ad seriem actionum: per unam minutam natant plus minusve tranquille, deinde premunt semper eandem portam ut se in terram firmam tradant. Post tempus quoddam tamen studiosi in laboratrina mutant regulam: spatio unius minutae exacto laxant claustrum alius portae, dum porta "vetus" remanet clausa.
Adhuc ambo greges item se gerere solebant. Nunc autem, in periculum novum subito occurentes, aliter agunt ratti "normales", omnino aliter ratti-alcoholici: illi, post nonnullos conatus frustra factos portam "veterem" aperire, incipiunt conari aperire omnes alias septem portas et in fine exitum ex aqua inveniunt. Hi enim, ratti scilicet bibuli, usque sempiternum, id est mortem, conantur tantum "veterem" portam aperire, neque iis in mentem venit alias portas quoque esse petendas. Ita faciunt, donec mergantur.
Nam morbo alcoholico tacti solent uti tantum viis bene sibi notis - novas autem solutiones timent.      

De aura Varsoviae

Habemus tandem hiemem frigidissimam: heri hodieque novem iniquis gradibus Celsianis (-9 °C). Sed, mirum in modum, haec aura iucundior mihi - qui cotidie multum cum cane ambulo - videtur quam temperies hiemi apud nos solita, i.e. circa gradum zeroum, cum paludes ubique adsint. Rem, puto, esse in umore aeris, qui umor temperie minima ipse minimus fit.
Quod primum inveni ante 25 abhinc annos in Kosovia Albanorum (tunc erat pars Serbiae), quo de litore Maris Adriatici autocurru vectus adveni. Fuit finis mensis Decembris, sed in litore fiordico maris (prope oppidum Catharum, vulgo Kotor, Montenegrinum) aura tam tepida erat, ut sine palliolo ullo, sola camisia vestitus ambularem. In Pristina tamen, Kosoviae capite, adversus stationem autocurruum album visificum conspexi temperiem localem monstrans: iniquis (=negativis) 19 gradibus! Timui me frigore moriturum, antequam deversorium invenirem. Sed erravi: aer enim erat aridissimus (propter montes? Pristina enim in alveo Campi Merulani posita est), ambulatio - palliolum quoddam leve indui - per vias urbis satis iucunda.
Deinde simile phaenomenon expertus sum multoties Muscoviae, ubi per totum annum (1995-96) degebam, hieme ab Octobre usque ipsum finem Aprilis mensis regnante. Auram enim Moscuviae esse iam valde continentalem, ergo sicciorem; nos autem, Poloni, propius maribus viventes, auram mixtam habemus: partim continentalem, partim marinam. Quod interdum rem salutarem, interdum autem exsecrabilem esse puto.        

środa, 8 lutego 2017

Batavus Volans – exstatne re vera an non?

Quis eum conspexerat, saepe morti datus statim est.
Fabula fert hanc navem saeculo XVII navigasse inter Bataviam et Iavam (in Indonesia) sub praefecto Henrico (Hendrik) Van der Decken. Qui navis praefectus nullo modo malam auram timuit neque voluit, spretis obsecrationibus nautarum, portum prope promunturium Bonae Spei intrare, cum procella maxima in mari exorta est. Tunc Angelus Domini ipse in navi apparuit – ei quoque Van der Decken parere noluit atque, quod multo peius, e pistolio glandes in angelum misit, clamans se tempus non habere, ut navem sisteretur ob tam stupidam causam.
Rebus ita stantibus, Angelus – cui glandes pistolii certe nullum damnum infecerant – dixit praefectum una cum nautis damnatos esse ad navigandum in sempiternum. Ita factum est: cum lapsu annorum aliquis nautarum mortuus est, statim sceleton eius munus nauticum suscipiebat, ipso Van der Decken non excepto.
Putare certe sine ulla animi haesitatione possimus Batavum Volantem pulchram fabulam esse puerilem. Nisi magna copia hominum sine dubio non insanientium, qui se credunt hanc navem conspexisse. Nonnulli horum – saepissime primus in navi aut litore homo, qui navem-umbram conspexit – morte mala mox mortui sunt. Inter hos, quibus, postquam Batavum Volantem intuiti erant, contigit vitam servare, adesse 16 tunc (anno 1881) annorum principem Georgium, qui postea rex Britannorum Georgius V factus est et Nicolaum (Nicholas) Monsarrat (1910-79), commandarium classis Britannicae necnon scriptorem clarum fabularum marinarum. 


wtorek, 7 lutego 2017

De corpore diu non lavato

Fortasse nonnulli lectorum stupefacti sunt mea confessione me interdum semel tantum per 3-4 dies corpus lavare. Dicam ergo de amico meo N. cyclophrenia laborante, qui olim spatio plus quam unius mensis corpus ob pigritiam huic morbo innatam non lavavit.
At nunc scriptor est in Polonia aliquantulum clarus - modo alterum librum in lucem edidit, de quo libro multi in urbe mea loquuntur.
Est ergo et mihi spes.

Heraclitianum de labore

Heraclitum ferunt dixisse: Etiam dormiendo laboramus ad mundum perficiendum. (Ut fere semper, deest mihi fons dictionis.) Patet ergo me laborem ingentem fecisse ut mundus, sicut nunc est, fieret. Nam dormire valde amo.

De purgatione, frumento et blattis

Apud Columellam inveni:
Pura deinde frumenta, si in annos reconduntur, repurgari debent: nam quanto sunt expolitiora, minus a curculionibus exeduntur.
Generaliter dicens, omnes res purgatae insectis non placent. Cum culina matris meae, curis mei ac Evelinae [quae mulier mercede conducta est ut quattuor dies per septimanam de matre mea ac domo eius curet] multo purior quam antea facta sit, decies saltem rarius blattis* infestatur, veneno nullo a nobis adhibito.
* Vocabulo blatta utor pro insecto cui Anglicum nomen 'cockroach'. Sed in dictionariis variis inveni blattam adhibitam esse etiam pro aliis insectis, ut haec quae Anglice 'moth' aut 'chafer' nuncupantur. Ut Lewis & Short explanant, agitur hic de quibusdam insectis lucifugis.

poniedziałek, 6 lutego 2017

Quis re vera fuerit baro Mynchusanus

Volui ipse scribere aliquid de barone Mynchusano, sed melius id fecerunt et scriptor Eric Kaestner et translator eiuis Latinus Nicolaus Gross. Citabo ergo praefationem auctoris libri "Baronis Mynchusani mirabilia itinera et pericula marina terrestriaque", optima Latinitate a Gross redditam:
Hoc quidem constat nec ullo modo potest in dubium vocari: Baro de Mynchusa (i.e. Muenchhausen), qui hoc in libro narrat de nonnullis periculis a se subitis, vere recteque vixit, idque ducentis fere annis ante. Qui in regione Brunsvicensi in lucem editus, praenomine Hieronymus, vix schola egressus factus est praefectus militum. Quod illo tempore solebat fieri de filiis nobilibus. Patres vivebant in praediis suis, ibant venatum, equitabant per campos, bibebant pentapoma rubrum [Theodisce Gluehwein], sinebant filios fieri praefectos. Patres cum consenuissent, filios revocabant. Deinde idem ibant venatum, equitabant per campos, bibebant pentapoma rubrum, filios sui ipsorum sinebant fieri praefectos. Quonam tempore haec facta sunt? Fuit illud tempus, quo imperatrix Maria Theresia in Austria, Fridericus Magnus in Borussia, Catharina Secunda in Russia imperaverunt. Cum bella fierent ubique et ubique essent exercitus, ubique necessarii erant praefecti.
Si propria in terra revera non fiebat bellum, praefecti equitabant in aliam terram seque adscribebant eius exercitui. Hoc factum est de Hieronymo Mynchusano, qui propter molestiam temporis exercitui Russico asscriptus et in bello Russorum et Turcorum captus nonnullis demum annis post liberatus est. Postea a patre suo vetere revocatus est domum, ad Bodenverderianum praedium et castellum, ut Hieronymus fieret dominus praedii. Qui exuit vestem militarem, iit venatum, equitavit per campos, bibit pentapoma rubrum. Ceterum, cum filii ei non essent, non sivit filios fieri praefectos militum. Hac re excepta Mynchusanus vixit ita ut ceteri barones nihilque nos hodie sciremus de eo, nisi idem, cum pentapoma bibebat, narrasset narratiunculas perquam mirabiles. Tam mirabiles narratiunculas, ut ceteri barones, parochus, medicus, burgimagister, qui una cum eo ad mensam assidebant, eius verbis inhiarent. Narratiunculas tam mirabiles, ut ab aliquo clam scriberentur typisque mandarentur. Mynchusanus valde indignatus vetuit, ne narratiunculae suae impirmerentur. Cum hoc frustra fecisset, ira incensus mortuus est.  

Quid mihi communitatis cum Archimede?

Quid mihi communitatis cum illo praeclaro mathematico Syracusano, mihi, qui ne computum quidem probabilitatis in schola intellegere potuerim (ne dicam de integralibus functionibusque)?
At adest nobis una res communis. Archimedes, ut lego, noluit corpus suum lavare. Certe adest fabula de eo in lavabro iacente legem extrusionis invenisse (Heureka!), sed iam senescens (mortuus est aetate 75 annorum) Archimedes dicitur (sed de fonte huius nuntii me non rogate) se ab aqua saponeque abhorrere; fortasse putabat lavationem damnum temporis esse.
Item ego. Cum solitarius (una cum matre scilicet debilissima) vivam, domi laborem translatorium diurnariumve expleam ac rarissime homines conveniam, nolo tantopere de lavatione neque de vestibus saepe mutandis curare. Modo heri inveni me iisdem vestibus intimis - subligari scilicet camisiaque T-formi - iam quartum sequentem diem corpore portare.
Ceterum in statu me fere catatonico mentis ultimis septimanis esse puto; quasi dormirem. Non est hic status iniucundus, paululum sicut ebrietas, sed - Deo sint gratias! - sine dolore capitis.    

Sapientia calendarii: de diabolo

Diabolus habet plures quam duodecim apostolos. 
Dictum Sueticum.

niedziela, 5 lutego 2017

De barone Mynchusano seu sola in mundo nota exceptione regulae tollenonis

A se inventam regulam tollenonis (ita scientifice nominatur) Archimedes illustravit dictione: Date mihi punctum resistentiae (=locum, ubi me fulciam), ut terram moveam. Unde patet neminem seipsum allevare posse, nam eo puncto resistentiae (sibi externo) careat. Omnes huic principio physices oboedimus. Omnes... praeter baronem Mynchusanum [Muenchhausen], qui ipsius suique caballi vitas eo modo servavit, cum ambo in uliginem dati fere ibi mersi sunt. 
Qui casus, primum ab Erico Kaestner narratus, a Nicolao Gross perpulchra Latinitate redditus ita est in libro "Baronis Mynchusani mirabilia itinera et pericula marina terrestriaque", edito Bruxellis Belgarum anno 2001 in domo editoria Fundationis Melissa:
Alio tempore equo meo Lituano volui paludem transilire. Antequam silui, ista palus longe angustior mihi visa erat quam in saltu ipso. Itaque medio in aere equum verti, ut validi appelleremus terram siccam. Sed secundus quoque saltus nimis brevis cum esset, haud longe ab altera ripa remoti in uliginem delapsi sumus usque ad colla! Inde salutis expertes periissemus, nisi propria manu propriis crinibus meis nexis iniecta me ipsum e palude extraxissem!
Neque solum me, sed etiam equum meum! Interdum iuvat esse nervosum

De alio modo virorum ambulandi

Adalbertus (Wojciech) Jagielski, diurnarius audacissimus, qui multoties locis bellorum in Asia Africave gestorum aderat, dixit per radiophoniam percontatus - nunc, causa matris in lectulo continuo fere iacentis, audio relationes radiophonicas saepius quae olim - se invenisse viros aliter ambulare quam mulieres. At invenit hanc rem modo speciali: nonnulli eius collegarum, diurnarii-relatores in Afganistania degentes, ut magis inter populum maneant videntque plura quam alii peregrini, conati sunt se vestibus muliebribus vestire atque ita per vias urbium ambulare, facie burqa (rica bombycina) omnino velata. Sed semper ab Afganis capti hi viri sunt, quod iis saepissime male evenit: vapulaverunt, nonnulli fortasse in locis minus notis (ut oppida parva) vitam amiserunt.
Afgani enim vident viros hos muliebriter vestitos aliter quam mulieres verae ambulare.
---
Ego autem puto quemque hominem modo sibi speciali ambulare. Interdum conspicio quemdam amicum ex maxima distantia - nondum faciem cerno, sed iam scio hunc Robertum K. aut hanc Annam S. esse, nam eorum modo se movent.  

Proverbium Polonicum de vermibus

Fortasse non tantum Polonicum, fortasse ex alia quadam lingua id proverbium importavimus - per interrete quaerens originem invenire non possum. Dicitur ergo apud nos:
Cuique vermis suus, qui eum rodit. 
Est quoque versio:
Cuique tinea sua, quae eum rodit.
Haec tamen versio mihi minus placet, nam tineae tantum vestes librosque rodunt, ipsa corpora cerebraque hominum ab iis tuta esse.
Hoc proverbium in mentem mihi venit cum, hodie modo cum cane ambulans, vicinam meam solitariam ambulantem conspexerim. Quae castigat me (iuste!) propter alcoholismum at ipsa - est enim mulier fere 80 annorum - obsessionibus laborat; putat ex. gr. unaquaque nocte aliquem circa horam primam conari ianuam habitaculi eius clam aperire. Quod minime verum est, nam ego, qui adversus ianuam huius vicinae habito, hora prima nocturna saepissime nondum dormio, at nullum strepitum de androne advenientem audio.
Maior pars meorum amicorum hominumque mihi notorum laborant aliquo morbo, difficultate etc., id est nolentes volentes vermes suos nutricant.

sobota, 4 lutego 2017

Miseri mendici Londinienses

Uxor mea pristina - quacum nunc, post bellum trium mensium, me a quattuor septimanis sobrio, relationes mihi sunt multo urbaniores: plus minusve unaquaque septimana exeunte convenimus, una cum cane ambulamus, loquimur de rebus variis etc. - modo Londinio revenit, ubi negotia agebat (est enim negotiatrix industriae polygraphicae).
- Quid novi Londinii? - rogavi, aliquantulum sine dubio stulte.
- Nihil prorsus - respondit. - Ah, res una fortasse: per quinque dies itineris ne semel quidem usa sum pecunia chartacea aut parva metallica; ubique chartulae bancariae* valent. Uno die ambulabam iuxta Tamesim, vidi musicum stipem rogantem. Modi eius mihi placebant, volui ergo dare assem, sed inveni me nullos nummos in marsupio habere.
At certe musicus mendicans machina ad chartulas bancarias accipiendas carebat. Fortasse uno die etiam mendicis necesse erit talia instrumenta sibi adipisci.
* quoque: chartula creditoria, chartula plasticea

Toporianum

Rogat magister: Cur coram Deo genua flectimus, preces ad eum dicentes?
Respondet discipulus: Nam Deus parvus est, debemus ergo genua flectere ut in aures eius preces susurremus.
E fabula brevi Rolandi Topor, inscripta "Schola pergit infortunio neglecto"

piątek, 3 lutego 2017

Statisticae periti in venatione (iocus)

Tres viri disciplinae statisticae periti venatione fructi sunt anatum. Nonnullas horas frustra per loca palustria vadebant, cum subito anas quaedam, cane vertrago, quem viri secum habebant, perterrita, e lacu in aera evolavit. Unus statisticorum sclopetavit, sed globulus aera petivit uno metro infra pedes avis. Tunc alter venatorum sclopetavit - globulus nunc uno metro super caput anatem praetervolavit. Tunc tertius virorum, loco sclopetandi, maximo cum gaudio vociferatus est:
- Optime! Tacta est!

Sapientia calendarii: Balzacianum de dolo

Est mos calendarii (fastorum) parietalis, quo mater mea utitur, pro uno quoque die anni "dictum sapiens" quoddam providere. Quorum dictorum nonnulli fortasse et hic expedit ut sint monstrati.
Ceterum, in mentem venit expressio "indicia Cracoviensia", nam ante nonnulla saecula fasti Cracoviae divulgabantur, quorum "sapientia" plena erat rerum incredibilium, quibus tamen veritatis parum adesset. Ego quoque non tantum de veritate quantum de "incredibilitate" scriptorum meorum curo, licet fortasse non sim in hoc facto tam impudens ut erant auctores Cracovienses.
Pro hesterno die calendarium matris meae dat dictum Honorii Balzac, quod dictum scriptor hic olim maxime populo gratus aliquo in loco (calendarium certe non curat de fonte, at scripsit Balzac permulta) posuit:
Dolum maioris momenti esse quam ingenium, nam ex nihilo dolus semper aliquid facere potest.

środa, 1 lutego 2017

Fabula de principissa, cui deerant verba

Vixit olim principissa, cui adesse cessaverunt verba. Certe non omnia – rarissime enim principissis evenit, ut omnino aliqua re careant – sed haec, quae essent ei maximi momenti, quae scilicet proprie naturam rei redderent, quaeque, ut dicitur, rem acu attingerent. Ipsa principissa talia verba nuncupabat bona. Dividere enim solebat a puncto temporis quodam, cuius iam longe oblita erat, verba inter bona et mala – uno die mane horrore subito impleta repperit horum numerum crescere, illorum autem minui. Sequentibus diebus invenit rem hanc immo peius se habere – unoquoque novo die bona verba rariora fiebant.
At amabat principissa loqui multum, praesertim eo tempore, quo cum ancillis ludebat; verba ex ore eius emanabant sicut illuvies verna at numquam ei difficile id erat faciendi. Nunc autem pronuntiata a se – rarius ac multo lentius – vocabula videbantur ei esse quasi lapilli scabri, qui tererent ac vulnerent linguam, palatum, labia et quid porro habeamus in cavo oris, statim postquam contigit iis transfretare clausas horrore fauces. Primum ipsa putabat se fortasse morbo quodam ut grippa laborare, sed nulla mixtura a medico aulico sibi data aliquid effecit. Verba re vera dolorem faciebant ac vulnerabant.
Nesciens, quid faceret, coepit a mundo abhorrere – at mundus ei erat praesertim aula regia atque ancillae – necnon in fasciculo chartarum notare omnia a se cogitata dictaque – solebat enim ad seipsam susurrare – verba bona, id est quae dolorem sibi non afficerent. Ut: sella, descendas, prius, dolet, genu, transfiguravit, continentia, somnium, mallem, aniliter, exspecta, trullarum, praecipue, taxi necnon aliunde. Haec erant prima, mox autem sequebantur multa alia et post nonnullos dies principissa animadvertit – non sine gaudio – sibi iam dimidiam partem fasciculi plenam esse verborum bonorum. Sunt ergo permulta!, ad seipsam susurravit ac primum a nonnullis iam septimanis in vultu eius cognosci quis prope adstans posset risum lenem; sed nemo ei adfuit qui risum hunc animadverteret. (Statim addidit principissa sui indici verbum animadverteret.)
Sed gaudium erat breve. Sequenti die mane, cum novam portionem verborum bonorum notare finivit, decrevit se legere denuo totum eorum indicem. Tunc maxima cum frustratione animi invenit se delaturam debere esse plus minusve dimidiam partem notatorum verborum, nam haec, quae tribus quattuorve diebus antea dolorem sibi non afficiebant, nunc sine ullo dubio afficiunt! Tam cito corrumpuntur verba...?, rogavit seipsam, credere id vix potens. Posteris tamen diebus fasciculum denuo ab initio legens, repperit alia verba novissime corrupta – fortasse iam non tam magnas horum copias, sed satis ut in summa plus minusve bessem verborum olim bonorum delere debuit.
Altera plaga venit e mundo externo. Uno die, vestibus ancillae sumptis reliquit castellum incognito – quod facere interdum solebat – atque a nemine recognita venit in forum. Adportavit secum fasciculum cum verbis bonis, quae scilicet nondum corrumperentur, ut examinaret utrum ab aliis quoque sicut bona accipiantur. Allocuta ergo est alias mulieres – venditrices emptricesve – sed et hae et illae saepe eam bene intellegere poterant. Postquam explanata est – usu verborum malorum, dolore faucium vix a se superato – rem suam, inveniebat alias mulieres saepissime aliis vocabulis uti ad eandem rem denotandam. Et vocabula haec, nullo excepto, verba mala erant, quibus auditis aures principissae dolebant.
Flens fere hunc locum reliquit venitque ad fora remotiorum partium urbis. Hic tamen nemo, nemo prorsus, eam intellegere posse videbatur. Verba ergo corrumpuntur non solum tempore, sed quoque spatio exacto, dixit ad se, ob timorem semi-mortua.
Sui horrendae inventionis neminem certiorem fecit, praeter scurram aulicum. Hic respondit, suadens ne stomacharetur principissa sui inventione nimis, nam, dixit, verba omnino necessaria nobis non sunt, die extremo enim datum nobis iri non verbis sed uno tantum strepitu ventris fabulam nostram totam narrare. Sed scurra hic notus erat dicere res varias, non semper sapientes, saepe ceterum eas, aliqua in caupona auditas, repetens sensu a se non bene intellecto, mutato ergo ac deformato.