poniedziałek, 27 lutego 2017

Sententiae Zafónianae

Lego nunc fabulam a Carolo (Carlos) Ruiz Zafón scriptam, “Marina” intitulatam. Lego eam hanc ob causam, quia verisimiliter proximo die Iovis conventus mihi erit cum translatrice librorum Zafónianorum in linguam Polonam ac volo aliquid de hoc scriptore scire, ne caudax maximus (quis re vera sum) translatrici huic videar.
Rarissime fabulas longas lego, nam: 1) inquietus sum neque longe finem fabulae exspectare patior; 2) non sunt hi libri Latine scripti. E “Marina” tamen hic et illic enotavi mihi “sententias sollemnes” quasi philosophicas, ad vitam nostrum spectantes. Quae sunt:
- Recordamur tantum res, quae numquam evenerunt.
- Evanescunt solum hi, qui reditum tutum domum habent.
- Oceanus temporis, volumus id an non, semper reddit nobis res, quas in eo olim sepelimus.
- Omnes ima in anima tenemus quoddam aenigma.
- Natura est quasi puerulus qui vita nostra ludit; cum fessus ludo est, vitiata ludibira eiecit novisque ea substituit.

1 komentarz:

  1. "Marinam" legi abhinc multos annos Hispanice scriptam et mihi difficilius est sententiam dicere de ea, nam me recordor prima dimidia parte valde delectatam esse. Partem autem finalem nescio quibus verbis describam, forsan nimis fabulosam uel potius commenticiam. Nihilominus eius arcana candidaque aura mihi placuit.

    OdpowiedzUsuń