Habemus tandem hiemem frigidissimam: heri hodieque novem iniquis gradibus Celsianis (-9 °C). Sed, mirum in modum, haec aura iucundior mihi - qui cotidie multum cum cane ambulo - videtur quam temperies hiemi apud nos solita, i.e. circa gradum zeroum, cum paludes ubique adsint. Rem, puto, esse in umore aeris, qui umor temperie minima ipse minimus fit.
Quod primum inveni ante 25 abhinc annos in Kosovia Albanorum (tunc erat pars Serbiae), quo de litore Maris Adriatici autocurru vectus adveni. Fuit finis mensis Decembris, sed in litore fiordico maris (prope oppidum Catharum, vulgo Kotor, Montenegrinum) aura tam tepida erat, ut sine palliolo ullo, sola camisia vestitus ambularem. In Pristina tamen, Kosoviae capite, adversus stationem autocurruum album visificum conspexi temperiem localem monstrans: iniquis (=negativis) 19 gradibus! Timui me frigore moriturum, antequam deversorium invenirem. Sed erravi: aer enim erat aridissimus (propter montes? Pristina enim in alveo Campi Merulani posita est), ambulatio - palliolum quoddam leve indui - per vias urbis satis iucunda.
Deinde simile phaenomenon expertus sum multoties Muscoviae, ubi per totum annum (1995-96) degebam, hieme ab Octobre usque ipsum finem Aprilis mensis regnante. Auram enim Moscuviae esse iam valde continentalem, ergo sicciorem; nos autem, Poloni, propius maribus viventes, auram mixtam habemus: partim continentalem, partim marinam. Quod interdum rem salutarem, interdum autem exsecrabilem esse puto.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz