Ante plus minusve abhinc 20 annos legi florilegium fabularum scriptoris Macedonici Vlada Urosevic (nati AD 1934), cui titulus "Raeda nocturna". Legi, scilicet, translationem Polonicam, sed memini tituli originalis: "Noknjot pajton". Noknjot certe 'nocturnus', sed cur pajton significet 'raedam'...? - rogavi meipsum.
Nunc autem aliquantulum inopinate lego fabulam a Henry James, scriptore US-Americano (1943-1916), scriptam, "Excursus internationalis" ("An International Episode") intitulatam. Volui eam Polonice legere, sed in mea bibliotheca locali... systema computatrale subito corruptum est - iam duobus diebus nullum librum ex iis domum portare potes. Coepi ergo versionem originalem per interrete legi. Et hic inveni raedas, quibus homines saeculo XIX in oppido maritimo Newport utebantur, nomine 'phaethon' nuncupari. Aliquid rei suspicans, quaesivi apud dominum Douglas Harper (Online Etymology Dictionary) et certe phaethon fuisse nomen raedae, quod in Anglicam e Gallica venit atque originem habet in Phaethonte, filio Solis, qui currum patris sui recte gubernare nescivit cum gravi sibi effectu (omnes, puto, mythi eius memores sumus).
Intellego nomen Macedonicum (pajton) venisse e Gallica.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz