Anton(ius) Pilipa, vir Canadensis – habitat
in urbe Vancouver – aetate 39 annorum, qui laborat morbo schizophrenico,
iter fecit permagnum.
Ante quinque abhinc annos domum reliquit et
evanuit. Iam famillia putavit eum sine dubio mortuum esse at nunc modo vivus –
licet fame laborans – repertus est in silva Amazonica Brasiliae.
Ut frater eius, Stephanus (Stefan) nuntiat,
Antonius fixatione speciali semper laborabat:
voluit visitare Bibliothecam Nationalem Bonaeropoli (vulgo Buenos Aires) Argentinorum. Uno
die decrevit, neminem suorum consiliorum certiorem faciens, se illuc iturum.
Decem ita milia chiliometrorum ambulando
emensus est – cibos necnon vestes novas sibi in purgamentis quaerens. Neminem fere in via
allocutus est – ut nuntiaverunt biocolytae Brasilienses, qui eum reperti sunt, Pilipa nescivit loqui nisi nonnulla verba
Lusitanica vel Hispana.
Iam in
via retrorsum verisimiliter fuit, nam ante tempus
quoddam Bonaeropolim, usque ad portam Bibliothecae Nationalis re vera advenit.
Ipsam bibliothecam intrare ei nihilominus non
licuit, quia nulla documenta personalia secum portabat.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz