Quis eum
conspexerat, saepe morti datus statim est.
Fabula fert
hanc navem saeculo XVII navigasse inter Bataviam et Iavam (in Indonesia) sub
praefecto Henrico (Hendrik) Van der Decken. Qui navis praefectus nullo modo
malam auram timuit neque voluit, spretis obsecrationibus nautarum, portum prope
promunturium Bonae Spei intrare, cum procella maxima in mari exorta est. Tunc
Angelus Domini ipse in navi apparuit – ei quoque Van der Decken parere noluit
atque, quod multo peius, e pistolio glandes in angelum misit, clamans se tempus
non habere, ut navem sisteretur ob tam stupidam causam.
Rebus ita
stantibus, Angelus – cui glandes pistolii certe nullum damnum infecerant – dixit
praefectum una cum nautis damnatos esse ad navigandum in sempiternum. Ita
factum est: cum lapsu annorum aliquis nautarum mortuus est, statim sceleton
eius munus nauticum suscipiebat, ipso Van der Decken non excepto.
Putare certe
sine ulla animi haesitatione possimus Batavum Volantem pulchram
fabulam esse puerilem. Nisi magna copia hominum sine dubio non insanientium,
qui se credunt hanc navem conspexisse. Nonnulli horum – saepissime primus in
navi aut litore homo, qui navem-umbram conspexit – morte mala mox mortui sunt.
Inter hos, quibus, postquam Batavum Volantem intuiti erant, contigit
vitam servare, adesse 16 tunc (anno 1881) annorum principem Georgium, qui
postea rex Britannorum Georgius V factus est et Nicolaum (Nicholas) Monsarrat
(1910-79), commandarium classis Britannicae necnon scriptorem clarum fabularum
marinarum.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz