Septem stellis errantibus – terrae sororibus, ubi scilicet aqua nonnullaeque
formae vitae nasci possint – modo a studiosis NASA repertis, cura nova actuosis
catholicis apparet: sintne entia ratione instructa, si talia in his planetis
degant, potentiales convertitae Christiani an non?
Thomas (Tomasz) P.
Terlikowski, diurnarius Polonus, philosophus atque actuosus motus conservatistarum,
docet: Si Christus homo factus est, non potuit simul cosmita* fieri, decernere
se habitaturum in corpore alicuius alii entis intellegentis. Verbum caro factum
est, caro scilicet sola in universo, caro hominis - non potest ergo
apprehendere quoque formam carnis cosmitae. (...) Si tamen, contra meam hodiernam opinionem, eos [=cosmitas] umquam
convenerimus, certiores eos faciemus veritatis de cruciatu salutari ac morte
Christi, evangelizabimus iis, aperiemus oculis eorum veritatem de Deo et homine,
si nondum hanc veritatem noscunt. (...) Haec theoretice dico,
nam puto nos, homines, in universo extraordinarios esse.
* hanc
formam elegi pro Anglico ‘alien’ Latine reddendo
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz