Altero die Solis mensis Februarii in Australiano oppido Mt Compass habetur cursus vaccarum (boudromos?), quibus insident "equites"*. Non facile tamen esse se in sessibulo vaccae imposito tutum tenere, ergo quisque "equitum" adiutorem habet, qui pone vaccam sui domini currit ut hunc cadentem ultimo in momento capiat.
Ceterum nomen Mt Compass insigne est: fabula fert hic, prope montem hodierno oppido proximum, gubernatorem Australiae Meridionalis (tunc coloniae, postea civitatis) Georgium Gawler anno 1840 amisisse acum magneticam (=compassum) atque ob hanc rem tempus quoddam per loca deserta vagatum esse.
In alio oppido Australiae, Kangaroo Point civitatis Queensland, in deversorio nomine "Story Bridge Hotel" unoquoque anno 26 die m. Ianuarii habetur cursura blattarum (Anglice cockroaches). Ad usum cursurae tota bascauda blattarum plena vacuefit.
Tempore autem exhibitionis Royal Melbourne Show fit curriculum suillum, in quo sues ut metam piscinam aqua plenam petunt.
* Num eques est porro eques, cum alio, non equo, iumento insidet, ex. gr. camelo?
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz