Hahahae! Symbolam a me scriptam - de historia (consumptionis ab hominibus) lactis - in actis quibusdam menstruis coquinariis lego, atque descriptionem auctoris video talem: Stanislaus T., peregrinator intrepidus...
Hanc descriptionem me insciente - et certe contra voluntatem meam - divulgavit primum anno 1993 Paulus (Paweł) Dunin-Wąsowicz, qui in sui ephemeride "Lampas" meas fabellas publicare solebat. Tunc re vera ut iuvenis diurnarius multum peregrinabar: spatio 6 annorum habitavi in Sinis, USA, Croatia, Germania et Russia. Sed statim postea peregrinari cessavi. Nunc autem, de matre mea curans, in radio unius duarumve in maximum a domo chiliometrorum itinera intrepida una cum cane mea facio.
Puto editorem actorum ad rem coquinariam spectantium aliquid de me voluisse lectoribus dicere, quaesivit ergo per interrete ac biogramma meum a Dunin-Wąsowicz scriptum invenit.
Ceterum munus meum in his actis mentruis similiter surrealisticum esse. Ego enim imprimis symbolas de historia huius aut alius cibi (ut lac, panis, saccharum etc.) apud eos scribo. At decretu alicuius editoris mihi omnino ignoti adscriptus sum pan-Polonico indici "(scriptorum) peritorum rei culinariae". Quasi ergo coquus peritissimus coram publico monstratus sum - ego, qui vix sciam ovum hapalum coquere*.
* re vera, scio quoque crusta farta Sinensia jiaozi comparare, nam magister meus Sericus nos sui discipulos haec coquere edocuit tempore cuiusdam lectionis
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz