Heri adfui acroasi doctoris Martini (Marcin) Czerwiński de poemate "Dominus Splendens" (vulgo Pan Błyszczyński) poetae Polonorum difficillimi Boleslai Leśmian (vixit AD 1877-1937). Rectius fortasse titulus poeametis Latine reddi debet "Dominus Splendificus" aut "Dominus Splendidulus", nam Błyszczyński esse neologismum a verbo błyszczeć (splendere) cusum; Leśmian permulta ac pulchra nova verba excogitavit linguae Polonae necnon verisimiliter Russicae, nam ut iuvenis quoque versus Russice scribere solebat (quorum modo duos aut tres legi neque possum multa de iis iudicare).
Ut breviter dicam, Dominum Błyszczyński esse alterum, parvum demiurgum, qui creavit sui ipsum mundum cum horto quasi paradisiaco, quem hortum nunc ipso Deo monstrat [Leśmian fuit homo gentis Iudaeae, sed maxima e parte inter Polonos <catholicos aut atheos> versabatur, possumus ergo hunc Deum Iudaeo-Christianum fuisse putare]. Et omnia fere dominus Błyszczyński creare non peius quam ipse Deus scivit (creabat autem res pervarias fulgore oculorum) praeter... mulierem, cuius formam ut artifex capere nequivit.
Sed ego non de his rebus volo hic narrare, sed de opinione vero speciali doctoris Czerwiński, quae pertinet ad ipsam Bibliam Iudaeo-Christianam. Nam in comparando conatus (frustra factos) mulierem a domino Błyszczyński creare cum creatione a Deo mulieris in libro Genesis e costa dormientis Adam, dixit Czerwiński:
- Nusquam in Biblia dicitur Adam ex hoc somno excitatum esse. Ergo fieri potest, ut abhinc cuncta cetera pars Genesis (nisi totius Bibliae) agatur in somnio Adam.
Est haec hypothesis vero audax, ne dicam blasphemica, digna auctorum commentariorum Targum. Sed, ut saepe hi commentarii, mea sententia erronea: nusquam quoque in libro Genesis dicitur Adam excitatum ex hoc somno NON esse; exspectare ergo lector potest eum modo solito et obdormiisse et postea mane e lecto (si lecto utebatur) surrexisse.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz