Ut nuntiat Vicipaedia Russica:
- Gvozdev natus est anno 1934 Pinscio (Pińsk) in urbe tunc Poloniae, nunc Rutheniae Albae
- circum tempus alterius belli mundani amisit parentes: pater incarceratus ab agminibus securitatis Sovieticis evanuit in sempiternum; mater bombardatione aeria Germanorum vitam amisit
- anno 1947 migravit in Makhatskalam in litore Caspio, ubi munere nautae fungebatur in naviculis piscatoriis, deinde ut artis mechanicae peritus in portu Makhatskalensi
- navis eius velifera, quam ipse struxit, nomen habet 'Said', quod re vera Arabice 'amicum' significat, sed hoc in casu spectabat ad dominum Said Amirov, qui, ut unus magistratuum urbis Makhatskala, e parte iter Gvozdev circumterrestre pecunia sustentavit
- Gvozdev duo itinera circum mundum cum successu perfecit: annis 1992-96 navi velifera 'Lena' (longitudine 5,5 m), deinde annis 1999-2003 navi 'Said' (3,7 m)
Cetera sunt ut scripsi heri secundum librum Comptonianum.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz