Amicus amicae meae, qui lingua Vascica callet, confirmat muxumartin significare 'basium (sancti) Martini'. Ceterum, per errorem aut saltem non sat clare scripsi de "apostolis": sanctum Petrum Iacobumque certe apostolos fuisse, sed Martinum Turonensem nullo modo (vixit quarto post Christum saeculo).
Ego autem mecum volvo, nonne nomen huius piscis Anglicum John Dory ad alium sanctum, Iohannem scilicet, spectaret. Sed haec coniectura nullo facto firmo nititur; neque illud Dory (si vero significat 'auratum') aliquid commune cum vita sancti Iohannis (apostoli) habere videtur. Iam citius cum Iohanne Chrysostomo...
Insuper didici "oculum" in latere fabri - quo minitari solet alios pisces - creditur esse vestigium pollicis sancti Petri, piscem ad cenandum Iesui Christo preabentis.
Photographema a Roy Pedersen factum.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz