Heri celebrabatur in Europa continentali Internationale Festum Masturbationis. Quod festum dispositor scaenarum Polonus Andreas (Andrzej) Saramonowicz nuncupat solum diem sollemnem in toto orbe terrarum, qui iungat homines variae fidei, nationis ac factionis politicae.
Ceterum, ut lego in Vicipaedia, in terris Anglosaxonicis simile festum habetur in Britannia et Australia (Wankers Day) d. 21 m. Iulii, in USA autem d. 14 m. Maii - in honorem chirurgi generalis USA Joycelyn Elders, quae ausa est anno 1994 commendare masturbationem fore partem educationis studentium in scholis Americanis; ob hanc rem a praesidente Bill Clinton munere privata est.
Nonnulli US-Americani clamant diem sollemnem masturbationis abhinc expandisse in totum mensem Maium huic disciplinae dicatum.
O tempora, o mores!
OdpowiedzUsuń