In Grege
Latine Loquentium sodales his diebus disputant, utrum ratione an potius corde
homo per vitae angustias duci debeat. Cogitatu dignam opinionem, cum exemplo e
sui vita allato, protulit Navarcha, id est Iulio Sansonetti (cito cum ipsius
consensione):
Nonnumquam tamen evenit ut in dubio
simus utrum cordis an rationis viam sequamur nec ambos reconciliare possumus.
Exemplum afferam (ignoscatis quod de
me narro, sed de aliorum vita iudicare non possum):
annum tricesimum quintum agens, post
decem annos in quibus operam meam dederam in mercibus adventiciis (de cibi
congelati commercio agebatur), cor meum ad mutandam operam adducebat, ratio ad
servandam: tum alicuius iniussu et secundum morum meum praeceptum agere
volebam, tum operam qua in die nummorum multos accipiebam relinquere timebam.
Cor secutus sum, tabernam librariam
in Urbe constitui et per plurimos annos bibliopola fuit. Re vera non tam dives
hodie sum quam potuerim, sed plenus gaudi, contentus.
Si apud me
intus investigo, dicere possum ratio ipsa mihi cor sequi sivit: intellegebam enim
difficultates mutationis sed intellegebam quoque non semper possumus frigida
ratione tantum regi.
At mihi aliquantulum similis res
evenit, nam bis terve recusavi - ut rescripsi ad gregales GLL - munus
valde pecuniosum suscipere, nam timui id mihi totum otium e vita cotidiana
extorturum, ergo quoque tempus ad Latinam linguam colendam.
Unum horum munerum fuisse
“repraesentatio venditoria” Muscoviae et in aliis terris pristinae Unionis
Sovieticae societatis mercatoriae Polonae, quae dulcia fabricatur. Tunc,
praeter ereptionem temporis, timebam quoque de vita mea.
Noli umquam,
lector care, rebus ita stantibus haesitare - cor est talibus in casibus
sequendum. Aliter fieri poterit, ut pecuniosissimus carcinoma quoddam
evolvas.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz