Nuper casu cum Michaele disputati sumus de tali re: utrum lapides prospiciunt res circum se iacentes an non? Nam Michael, in sui modo edito libro "Fluat amnis" - quem librum esse collectionem fabularum "peripateticarum", id es tempore ambulationum cum cane per vias Varsoviae conceptarum (est iam alter huius seriei Michaelis liber) - dicit se spernere lapides (plantis animalibusve comparatos), nam res inanimatas sunt.
Mea tamen humili sententia, materiae (ut dicitur) inanimatae adesse quoque quaedam semina vitae, adesse ipsam vitam, sed quasi latentem, a vita nostrum valde discretam.Vitam instructam metabolismo lentissimo. Deesse ei (materiae inanimatae) divisionem in entia separata ac sui propria - ut res est cum plantis animalibusque - sed vitam quandam saltem potentialem, ut suspicor, adesse.
Fieri certe potest, ut erram.
Ecce Michael cum cane sua nomine Myszka (Mus) de libro modo edito publice narrat:
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz