piątek, 17 lutego 2017

De meretricibus Slavicis

Ante plus quam 20 abhinc annos meretrices Lutetienses (=Parisianae) querebantur sui aemulatrices e terris Europae Orientalis advenientes violare sacrosantam legem huius professionis: clientes enim se in os basiare patiebantur. Nam aliam rem esse apud meretrices honorabiles cunnum, rectum aut ipsum os ad futuendum praebere, aliam autem se basiare sinere, quod nefas maximum sit. Meretrices autem Slavicae in hac re facienda nullam sibi difficultatem periculumve viderunt.
Tunc terrae Slavorum pauperrimae miserrimaeque fuerunt; nunc tamen plerumque condicio vitae in his terris multo melius se habet - in mea ex. gr. civitate salarium menstruum in summa intermedia non 100 dolariorum (aut 20 $ in fine temporis communisticae, usque 1989 annum), sed, puto, 600-800 $ hodie opificibus datur. Non sentimus nos porro tam erga Occidentales inferiores esse quam olim sentiebamus. Num hoc quoque significet meretrices nostras mores suas mutasse ac nunc non porro se basiare sinere? O tempora...!

1 komentarz:

  1. Quamquam hodie perniciosa ista ars meretricia per totam Americam, nisi in quibusdam tescis Nivatanis, est legibus interdicta, audivi olim e professore sene meretrices, quæ olim in America fuissent, eandem consuetudinem observasse, ne commercium amore commiscerent. Gratias Deo agendum est meretrices esse omnes sublatas, nisi quidem eos quos "senatores" et "magistratus" vocitamus, quorum ora fœdissima impudicissimaque nemo est qui osculari velle audeat.

    OdpowiedzUsuń