Victorii Ciarrocchi, de usu lingua Latinae: Praeterea non intellegitur cur, dum cottidie omnibus
in Civitatibus, urbibus, actis diurnis, emissionibus
telehorasicis, thermopoliis et similioribus locis occasionibusque miliarda et miliarda locutionum et verborum etsi
stultissimorum proferuntur, lingua Latina tantum pro rebus argumentisque gravioribus explanandis adhibenda esse.
Navarchae, de novis planetis a studiosis NASA inventis: Septem
erraticae stellae circumagere stellam rubram nanam conspectae sunt! Et haec
septem terrae sorores (nam aquam liquidam illas habere a scientiae studiosis
creditur) non longius quadraginta annis (tantum..) luce mensis rotationes
revolutionesque suas a nobis agere! Mirabile dictu, aqua est vita, vita vitae
evolutionem gignit donec creatura apparet intellegens.Alterum Ciarrocchianum: Sicut apud Ciceronem legimus "etiamsi quod scribas non habebis, scribito tamen" ('Epistularum ad Familiares' L. XVI, n. 26), ita hoc nos quoque facere debeamus.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz