Qui casus, primum ab Erico Kaestner narratus, a Nicolao Gross perpulchra Latinitate redditus ita est in libro "Baronis Mynchusani mirabilia itinera et pericula marina terrestriaque", edito Bruxellis Belgarum anno 2001 in domo editoria Fundationis Melissa:
Alio tempore equo meo Lituano volui paludem transilire. Antequam silui, ista palus longe angustior mihi visa erat quam in saltu ipso. Itaque medio in aere equum verti, ut validi appelleremus terram siccam. Sed secundus quoque saltus nimis brevis cum esset, haud longe ab altera ripa remoti in uliginem delapsi sumus usque ad colla! Inde salutis expertes periissemus, nisi propria manu propriis crinibus meis nexis iniecta me ipsum e palude extraxissem!
Neque solum me, sed etiam equum meum! Interdum iuvat esse nervosum.
Tibi est hujus specimen libri? Nec domu edendi nec scriptore ipso emendum est, quia, ut vulgo dicitur, "out of print" est.
OdpowiedzUsuńScribendum tibi est, puto, ad ipsum Nicolaum Gross, cuius inscriptionem invenies in pagina: http://www.leolatinus.de/
OdpowiedzUsuńO me miserum! Ne sibi etiam ullum specimen restare dicit. Forsitan tamen manuscriptum etiam in computatro habeat. Ei iterum scribam.
OdpowiedzUsuńScribe ei, fortasse habet versionem electronicam. Si non, mittam tibi meum solum exemplar cursu publico (si inscriptionem mihi dederis).
OdpowiedzUsuńLitteræ ei missæ. Responso exoptato excepto, te certiorem faciam. Si autem non prospere agetur, benignitate tua maxima, te jam volenti, utar.
OdpowiedzUsuńEheu! Nicolaus ille Gross mihi tandem, negans sibi ullum exemplar superesse. Siquidem tibi jam convenit, tecum verba de id mihi humanissime mittendi facere velim. (Si tibi non jam convenit, sine cura profecto sis!)
OdpowiedzUsuń(Sum scilicet ille "Wickham" qui infra scripsi—qua de causa nomen mihi interretis mutaverit omnino nescio.)
OdpowiedzUsuń