Heri vespero cum domum matris repetebam, ambulando per mihi tam iucundam partem Varsoviae Siekierki nominatam - quae usque nuper rus fuerat, nunc autem plena est domuum villarumque luxuriosarum - subito metris 5-6 ante me conspexi in via publica stantem... aprum ingentem, pondere, ut puto, saltem 200 chiliogrammatum. Obstupefactus passum stiti, nesciens quid facerem. Aper me intuebatur neque se e via amovere voluit. Nulli in conspectu erant homines aut autocineta. Deinde aper coepit stomachose cursitare modo huc, modo illuc - sine ullo dubio semitam a se petitam amiserat neque in lumine lampadum viae publicae bene se sentiebat. Tandem invenit viam ducentem in paucos relictos in Siekierki agros - hanc sequens verisimiliter in loca suburbana ac rus ipsum ivit.
Antea ter quattuorve apros comminus conveni, semper tamen in silvis, numquam in urbe. Numquam quoque tam magnum id animal vidi. Deo gratia non fuit mater cum parvulis. Et deo gratia sine cane mea ambulabam, nam canis, si aprem tam magnum peteret, statim mortuus verisimiliter esset.
Horatius mihi in mentem venit et conventus sui cum lupo.
Ceterum audiveram aliquem venatorem dicentem apros ponderosiores his annis fieri ob crescentem in Polonia maizii culturam (frumenti olim nobis parum noti) - apri libenter magnam copiam maizii comedant ac ob hanc rem pinguescant. Sunt qui - ut K., usque nuper "uxor", nunc amica mea - credant maiziiculturam cito crescentem esse effectum coniurationis globalis societatis commercialis Monsanto. Quae societas semina maizii agricolis gratis aut fere gratis praebeat.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz