Doch die Käfer, kritze, kratze,
Kommen schnell aus der Matratze.
At scarabei, crep- crepum,
Ictu oculi sunt mecum.
Rectius: … veniunt
cito desub culcita.
Hoc solum breve distichon remansit in memoria mea ex toto
libro Guillelmi Busch, quem ante 15 annos legere conatus sum (non dicam “legi”,
nam scientia mea linguae Theodiscae non satis est, ut libros re vera legam;
tantum conari legere possum, fragmina nonnulla omnino intellegens, alia autem
omnino, aut fere omnino, non intellegens).
Nunc autem puto has duos versus portare significationem transcendentalem, philosophico-exsistentialem. Docent enim: talis est natura scarabeorum, ut cito
desub culcita adveniunt. Id est: res omnes serius ocius iturae sunt sui solita
via.
Fortasse tamen nimis videre conor in versibus fabulae
hilaris puerilis (licet hilaritas eius multis in locis nigra sit).
Dixit mihi quisdam amicus versionem
Latinam Maximiliani et Mauritii exstare.
Sunt nonnullae editiones Latinae hujus libri: https://www.abebooks.com/servlet/SearchResults?sts=t&tn=Max+et+Moritz
OdpowiedzUsuńHabeo vero unam. Invenitur autem in lingua Graeca antiqua