Ante 10 abhinc annos, cum Barcinonae adfui, certe animadverti nomen insigne collis suburbani: Tibidabo. Iam mente fingebam aliquam puellam ita dicentem amatori sui molesto: Tibi dabo, sed non ante nuptias! Ac serio putabam nomen Catalaunicum esse (licet parum Catalaunice, si ego iudicare poteram, sonaret), nihilque commune cum Latinitate habens.
Hodie tamen repperi me errasse. Translatrix Zafoniana, de qua mentionem modo hodie feci, dixit mihi nomen collis Tibidabo spectat ad tempationem Christi a Satana, qui usus est verbis: Tibi dabo potestatem hanc universam...
Ita meum Tibidabo privatum hodie esse omni impudicitia.
Lepidam explicationem! Iterum aliquid novi apud te didici de nominibus ad patriam meam spectantibus.
OdpowiedzUsuń