sobota, 4 lutego 2017

Miseri mendici Londinienses

Uxor mea pristina - quacum nunc, post bellum trium mensium, me a quattuor septimanis sobrio, relationes mihi sunt multo urbaniores: plus minusve unaquaque septimana exeunte convenimus, una cum cane ambulamus, loquimur de rebus variis etc. - modo Londinio revenit, ubi negotia agebat (est enim negotiatrix industriae polygraphicae).
- Quid novi Londinii? - rogavi, aliquantulum sine dubio stulte.
- Nihil prorsus - respondit. - Ah, res una fortasse: per quinque dies itineris ne semel quidem usa sum pecunia chartacea aut parva metallica; ubique chartulae bancariae* valent. Uno die ambulabam iuxta Tamesim, vidi musicum stipem rogantem. Modi eius mihi placebant, volui ergo dare assem, sed inveni me nullos nummos in marsupio habere.
At certe musicus mendicans machina ad chartulas bancarias accipiendas carebat. Fortasse uno die etiam mendicis necesse erit talia instrumenta sibi adipisci.
* quoque: chartula creditoria, chartula plasticea

3 komentarze:

  1. Rectores hujus mundi nolunt nos uti pecunia chartacea ne argentariae decoquantur atque ut vectigalia pendantur.

    OdpowiedzUsuń
  2. Esne tu, Bedwere, fautor theoriae coniurationis mundanae?:-)

    OdpowiedzUsuń
  3. Sunt bonae theriae et malae theriae. Haec autem est res.
    https://mises.org/library/joseph-salerno-war-cash

    OdpowiedzUsuń