sobota, 18 lutego 2017

Robotoribus vectigalia sint solvenda?

Fieri potest, ut anno 2023 dimidia pars munerum hodiernorum in terris Occidentalibus non ab hominibus sed robotoribus sint exercenda. Ita docet prognosis Oxfoniana anno 2013 divulgata, ex McKinseyana autem analysi (a. 2015) patet iam hodie technologice fieri potest, ut statim labor 45% opificum totius mundi robotoribus detur.  
Industriae, quibus id periculum(?) maxime minitatur, sunt: telemercatura, ratiocinum necnon multa genera servitiorum. Secundum investigationem peritorum societatis PwC (a. 2016), fuci (Anglice drones) iam nunc capaces sunt munera exarare in agricultura et industria infrastructurali valoris 126 miliardorum $ per annum.  
Miliardarius omnium divitissimus Bill Gates modo proposuit, ut robotores quoque vectigalia solvant e lucro, quod quasi adepti sint. Id est, vectigalia haec debeant esse solvenda aut a robotorum fabricatoribus aut his, qui iis utuntur. Gates suadet ut hoc modo accepta pecunia adiuvet professiones adhuc a robotoribus e parte saltem intactas, ut munus magistrorum, nosocomarum aut horum, qui de senibus curant.   

1 komentarz:

  1. Nihil aliud proponere velle videtur, quam ut pretia, quæ pauperes solvant ad merces emendas, vectigalibus impositis ideo augeantur ut pauperum pecunia detur magistris, nosocomis, medicis. Nil proponunt divites, nisi in pauperum detrimentum.

    OdpowiedzUsuń