Mense Iunio 2016 r. Helveti plebis
scitu reiecerunt legem praebentem omnibus civibus salarium menstruum minimum. Si
lex lata esset, quisque adultus Helvetus unoquoque mense acciperet 2.500 francos
Helveticos, etiam si nihil muneris exerceret atque in lectulo spatio totius
diei iaceret. In Francogallia candidatus socialistarum ad munus praesidis civitatis,
Benoit Hamon, vult salarium omnibus praebitum institutum iri valore 700
euronibus. In Britannia similia consilia habet Factio Laboristarum. Non esse
tamen salarium omnibus praebitum propositum solum factionum sinistrae partis:
in India de simili lege cogitat minister primarius Narendra Modi, qui dux est
regentis terram coalitionis nationalistarum; simile salarium regimini suadet
introducere liberalis grex analytica (think
tank) Generation Libre.
Multi autem huic ideae reclamant,
nam moraliter iniustum esset – ut dicunt – hominem nihil negotii exercentem
eandem fere pecuniam obtinere ut vir mulierve tarde laborans.
Solam rationem, quae probare
videtur salarium minimum omnibus praebitum, esse tempus hodiernum – cum enim aeram
digitalem intramus, saepius saepiusque labor noster a robotoribus perficitur. Rebus
ita stantibus post nonnulla decennia permultis hominibus - sint in sui
disciplina peritissimi atque in labore laboriosissimi - munus verisimiliter deerit.
At pecunia quadam homines hi ad vitam sustentandam indigebunt.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz