Adam Pearce
et Dorothy Gambrell, studiosi gregis investigatorii American
Community Survey, perscrutati sunt historiam maritialem 3,5 mln parium atque
invenerunt homines aliarum professionum alios sibi maritos uxoresve eligere.
Ita, magistri
libentius se invicem adamant. Item inter sese conubia faciunt iudices et iuris
periti necnon medici; medici-viri tamen interdum nosocomas, quibuscum uno in
loco munus exercent, in matrimonium ducunt. Puellae cauponariae saepe pueros
cauponarias amant, nisi ipsos coquos.
Secretariae
adiutriceque satis saepe sui rectoribus nubent. Quod satisfacit imprimis negotiatores*,
qui libenter suas secretarias ut sui uxores videant (sed quoque magistras). Secretaria
tamen homosexualis haud raro amare solet hospitissam aeriam (Anglice stewardess). Insuper secretariae valde
placent quoque gubernatoribus autoplaustrarum. Hi, sua vice, petiti sunt a
tonstricibus. Quibus tonstricibus quoque placent fabri tignarii ac directores
negotiationum. Tonsores autem libentius adamant secretarias et magistras.
Munere carentes viri
saepe amant sui similes mulieres sine ullo munere remanentes. Feminae tamen
quibus nullum esse munus amare cupiunt gubernatores autoplaustrarum.
Inventum quoque a
Pearce et Gambrell esse mulieres nolle nubere viris “professione sibi inferiores”;
viri autem aliter se hac in re gerunt: non esse iis difficultatem mulierem
peius sibi munus exercentem uxorem ducere.
* negotiatorem voco quod Anglice ‘businessman’
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz