niedziela, 5 lutego 2017

De alio modo virorum ambulandi

Adalbertus (Wojciech) Jagielski, diurnarius audacissimus, qui multoties locis bellorum in Asia Africave gestorum aderat, dixit per radiophoniam percontatus - nunc, causa matris in lectulo continuo fere iacentis, audio relationes radiophonicas saepius quae olim - se invenisse viros aliter ambulare quam mulieres. At invenit hanc rem modo speciali: nonnulli eius collegarum, diurnarii-relatores in Afganistania degentes, ut magis inter populum maneant videntque plura quam alii peregrini, conati sunt se vestibus muliebribus vestire atque ita per vias urbium ambulare, facie burqa (rica bombycina) omnino velata. Sed semper ab Afganis capti hi viri sunt, quod iis saepissime male evenit: vapulaverunt, nonnulli fortasse in locis minus notis (ut oppida parva) vitam amiserunt.
Afgani enim vident viros hos muliebriter vestitos aliter quam mulieres verae ambulare.
---
Ego autem puto quemque hominem modo sibi speciali ambulare. Interdum conspicio quemdam amicum ex maxima distantia - nondum faciem cerno, sed iam scio hunc Robertum K. aut hanc Annam S. esse, nam eorum modo se movent.  

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz