Apud Plinium legimus:
Milui ex eodem accipitrum genere magnitu- | 10.28.1 |
dine differunt. notatum in his, rapacissimam et famelicam | |
semper alitem nihil esculenti rapere umquam e funerum | |
ferculis nec Olympiae ex ara ac ne ferentium quidem mani- | |
bus nisi lugubri municipiorum inmolantium ostento. |
Ego ut puer audivi superstitionem canem numquam intraturum ecclesiae (sc. catholicae) portam. At multos annos postea vidi peregrinatorem quemdam sine dubio alienigenam cum cane ecclesiam ad instar domus cathedralis gothicae (re vera neo-gothica est, sed structuris medii aevi simillima) in urbe mea intrantem ac sine ulla confusione omnia loca spatiosae domus una cum cane visitantem. Tempus non erat missae sacrae, praeter me fortasse et visitatorem specialem nemine intus praesente. Canis non videtur mhi cruciatu morali laborare.
Ita puto famelicam milvum ferculum e funero fortasse aliquando rapturam.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz