Aokigahara (Iaponice 'mare arborum') esse nomen silvae in
latere montis sacrae Iaponum Fujiyama crescentis. Qui locus maxime opacus
(propter arbores altissimas) ac mirissima silentia praeditus (quasi desint ibi
aves aliaque animalia) redolet auram lugubrem (insuper compassum nesciat ibi
plagam borealem recte indicere). Inde videlicet fit ut Aokigahara alliciat in
se homines qui sibi manus inferre cupiant.
Ita unoquoque anno circiter centum cadavera hominum sua manu
interfectorum inventa sunt in ea silva. Numerus hic continuo crescebat et anno
2004 centum octo cadavera in silva Aokigahara inventa sunt. Postea magistraturs
prohibuerunt numerum suicidiorum divulgare, ne nimis de tota re in Iaponia loquatur,
quod novos suicidii petitores in istum locum adduci possit.
Magistratibus localibus infamia silvae ut loci idonei ad
moriendum etiam ob hanc causam non placet, quod saepissime ipsi – vectigalibus localibus adhibitis –
sepulturam cadaverum perficere debeant. Ab his ergo (sc. magistratibus) agmina civium
vigilantium in silvam Aokigahara uno quoque die mittuntur, ut
"suicidiarios in spe" quam celerrime inveniant eosque aut hortatu aut
vi ad stationem vigilorum publicorum adducant.
Aokigahara alterum locum tenet in indice locorum maxime
suicidiariis idoneorum. Palmam in hoc indice tenet pons Portae Aureae urbis
Sancti Francisci, dum tertium locum – saxosa ora maritima Britannorum Beachy Head.