wtorek, 30 grudnia 2014

Professiones virorum maxime feminis gratae

Ephemeris Polona "Ilustrowany Kuryer Codzienny" (Acta diurna imaginibus ornata) mense Decembri anni 1920 nuntiat alicui studiosi contigisse indicem facere professionum virorum, quae maxime sint mulieribus gratae. Id est, quod munus si habes, eo facilius cor mulieris expugnes. Ecce indicem (cum centesimis gratiae apud feminas):
- circulatores praestigiatoresve circenses 99%
- praefectes militum 90%
- scriptores (auctores fabularum) 89%
- artifices 80%
- diurnarii 50%
- cantores tenoristae 40%
- poetae 30%
- medici; musici 10%

Queritur auctor symbolae maxime gratos apud mulieres esse "viros incertos, qui nullo munere stabili fungantur". Deo gratia, res abhinc multo mutatas esse!

piątek, 26 grudnia 2014

Post psittacos macropoda

De psittacis in Europa sub Iove degentibus heri scripsi, hodie autem aliquis mihi dixit de alio animali plagarum calidarum, quae in silvis Angliae spectentur: macropode Australiensi (Anglice kangaroo), generis wallabia, sive Macropus rufogriseus. Sicut psittaci alexandrettae in Europa continentali, wallabiae fugam – iam annos tricenarios vicesimi saeculi – fecerunt e horto zoologico privato comitatus Staffordshire. Usque annos praeteriti saeculi septenarios numerus harum attigit 60-70, sed postea, circum annum bismillesimum, omnes evanuerunt, fortasse ob hiemes solito frigidiores. Aliae "coloniae" macropodum creduntur exstare usque hodie in silvestri limite comitatuum Norfolk et Lincolnshire, necnon in silva Ashdown Sussexiana. Mense Octobri 2013 anni alicui zoologo contigerit photographari wallabiam in coemeterio Highgate tribus Londinensis Hampstead.
In Scotia sive Caledonia wallabias consulto in montibus reliquit, ut ibi pullurarent propagarentque, annos vicenarios XX saeculi domina Arran Colquhoun. 

czwartek, 25 grudnia 2014

Psittaci Poloniam occupaturi?

De piraniis, vel piscibus piraniformibus, oras Maris Baltici petentibus modo hic scripsimus, hodie de psittacis, qui ultimos annos (nisi ultima decennia) in patria mea nidificare putantur. Agitur de magnis psittacis viridicoloribus, quae avis nomine alexandretta (aut simili) in nonnullis linguis Europaeis nuncupatur, etymologia mihi ignota, Linnaeanice autem Psittacula krameri. Antea libenter domi a multis habitae, circiter annum 1996 nonnullae harum avium in Europa Occidentali – verisimiliter in Batavia aut Belgica – fugam in prata silvasque fecerunt ac coeperunt ibi vitam pergere, nidificantes pullosque parientes. Sat cito Solem occidentem petendo in Britanniam migraverunt, at Solem orientem sequentes – in Germaniam. Unde proximos annos etiam in Poloniam advolant et, ut suspicantur ornithologi, ibi saepius saepiusque nidificant.
Secundum peritos, sunt alexandrettae capaces hiemem in plaga boreali superare, nam usque minus 20 gradus Celsianos vivere valeant. Sed bestiolae hae callidae tempore hiemali minime sub Iove manere volunt, sed loca varia subtegulanea aut prope fistulas aquae fervidae in urbibus petunt, ubi concavitates terebrent. Accedit ut pabulum ab hominibus datum in saginariis nonnullis parvis aviculis (ut imprimis Parridae) his eripiant. Praeter parridas e suis locis fugant e. gr. picos et sturnos.


środa, 24 grudnia 2014

De ignibus in caelo visis

Multi cogitant hodie de tribus magis* (sed nonulli putant eos usque duodecim fuisse) locum, ubi Jesus natus sit, cum donis petentibus. Ducebantur, ut docet scriptura sancta Christianorum, stella quadam inopinate in caelo splendente. Fortasse cometa? – rogavit heri in ephemeride sacerdos quidam Polonus, cuius nominis iam immemor sum. Sed astrologi respondent hoc spatio annorum, quo putamus Christum natum esse, nullum cometam caelo nostro adesse. Fortasse ergo, suadet alter sacerdos (nam multi nunc in actis diurnis opiniones de nativitate Christi divulgant), coniunctio quaedam nonnullorum planetarum – talia eveniunt bis terve in annum, interdum effectum vero "ignivomum" in caelo praebentes.
Homines semper credebant phaenomena coelestia effectum in vitam in Terra habere. Ut e.gr. displosio supernovae 4 Iulii AD 1054 in constellatione Tauri, claritudine simili aut fortasse maiori quam lumen Veneris – effectum eius esse hodiernam Nebulam Canceris. Quid tunc? Decem diebus post displosionem supernovae papa Romanus excomunicavit patriarcham Constantinopolensem Michaelem I Cerularium, hoc modo schisma in ecclesia Christiana efficiens. Mirum in modum tamen, de hac displosione – saltem per tres continuas septimanas in caelo visibilem, etiam tempore diurno – Sinenses tantum scripta reliquerunt, nulla de hac re linea in Europa aut alibi, prout scio, servata. Sed apud Seres eo anno nihil magni momenti evenit. 
* Licet ipsorum trium magorum dies festus septimo Ianuarii cadat. Sed puto stellam super praesaepi Iesu splendere ab ipso Christi partus momenti.

wtorek, 23 grudnia 2014

Nox longissima... minime

Scimus noctem 21/22 Decembris, solstitii scilicet hiemalis, quam modo habuimus, in hemisphaera septentrionali longissimam esse omnis anni. Colin Schultz, blogarius scientiarum peritus, repperit hanc hornotinam noctem longissimam quoque esse omnium temporum. Cur ita? Nam – si bene eum intellexi – secundum theorema "displosionis initialis" (Big Bang) omnia in universo moventur lentius lentiusque, ergo quoque rotatio nostrae Terrae, quae unoquoque anno Solem circumeat miliardaria (verbi gratia) horae parte lentius. Ita ratiocinatus, Schultz callide noctem 21/22 Decembris huius anni pronuntiavit longiorem fore quam eadem nox praeteriti necnon cuiuslibet praeteritorum annorum, longissimam ergo omnium noctium post memoriam gentium, licet tantum parvissima temporis parte longiorem quam eadem nox 2013 anni.
Sed caute, revelator! Alii rerum coelestium periti, Steve Allen et Ryan Hardy, correxerunt sententiam Schultzianam, dicentes noctem hornotini solstii hiemalis longissimam omnium temporum non fuisse propter causas geologicas temporarias, ob quas praeteritos saltem quadraginta annos Terra citius rotetur quam antea – verisimiliter propter glaciem liquescentem in cardinibus mundi, quod phaenomenon efficiat massam terrae magis condensatam (denuo, agitur hic de miliardariis vel similibus partibus planetae nostri dimensionis).
Monitionibus gratanter acceptis, veniam apud lectores petivit Schultz. Dicit nunc autem longissimam omnium noctium fuisse noctem 21/22 Decembris anni... 1912. Cur autem hunc annum elegerit, nescio (explanationem non animadverti).


poniedziałek, 22 grudnia 2014

Pisces-castratores in Mari Baltico!

Vae viris Polonis, Germanis, Russis, Baltis, Suetis et Finnis! Nolite porro corpora nuda undis praebere - in oris maris Baltici crescit piscis, cui testiculos natantium mordere placet! (At habet Balticum amatores natandi etiam hiemales, ut ipse huius symbolae auctor.)
Agitur de Colossoma macropomum, familiae Serrasalmidarum ('serram' in nomine Linnaeano animadvertite!), id est piscium piraniis (Pygocentrus piraya) similibus. Cui pisci habitas naturalis est in fluminibus Amazonum necnon Orinoco, sed ab hominibus in Europam Orientalem portatus hic in fluviis alumnis Maris Baltici, nullo sibi – praeter piscatores – hoste praesenti, crescere coepit, imprimis in inclavia Russorum Regiomontana (circa scilicet urbem Kaliningrad).
Colossoma macropomum adultus longitudine est plus quam unius metri, pondere 40 chiliogrammum. Vivit in fluviis, sed ad tempus quoque in aqua salsa litorali manere valeat – ita per ora Maris Baltici propagare a studiosis putatur.
Cur autem in viros nudos natantes interdum incurrit – quod saltem in America Australi eveniat – praecipue testiculos petens? Ichtiologi putant eum testes per errorem pro nucibus habere, quas libenter comedat. (In mentem venit distichon abecedarium Nicolai Simonidis: Thraces sunt aspectu truces / testes tales sunt ut nuces.)
Deo gratia non venatur colossoma – piscis notus quoque nomine Indianorum pacu – gregatim, ut sui consanguineus, pirania infamis, facere solet, neque carnem, ut ista, petit, sed plantas. Si ergo viri in mari natantes subligaribus vestiti manebunt, nullius periculi erit iis in "castratorem" hunc incurrere. Cuius rei memor sine dubio erit Iconoclastes vester, proxima vice frigidissimum mare intrando.

niedziela, 21 grudnia 2014

De bibliomaniaco mundi maximo

Bibliomania – et fortasse, ut nonnulli medici putant, schizophrenia - laborans Stephen Blumberg, cives Minnesotanus anno 1948 natus, in 268 bibliothecis US-Americanis et Canadianis furatus est 23.600 libros. Qui libri, tempore istius furis primae apprehensionis, id est anno 1990, a peritis aestimabantur esse valoris 5,3 milionis dolariorum. Deinde damnatus est Blumberg in 71 menses carceris, licet ante iudices asseveraret se tantum "liberasse" volumina, quae apud se "melius se habebant quam in frigidis aulis bibliothecarum, ubi nemo eos legeret praeter ignaros". Anno 1995 e carcere dimissus, libros furari pergebat, deinde ter apprehensus et in vincula ad tempus nonnullorum mensium damnatus est (annis 1997, 2003 et 2004).
Inter volumina, quibus hac sua arte potitus est, dicitur esse "Liber Chronicarum" in lucem anno 1493 Norymbergae datus.

Praeter libros furabat Blumberg quoque res varias, ut dicuntur, antiquas, ut vitra picta aut parva ornata supellectilis.   

poniedziałek, 15 grudnia 2014

Linguae poppysantes

Linguae poppysantes familiae Khoisan (quibus gentes in Africa meridionali plerumque degentes utuntur) a multis creduntur esse veterrimae omnium sermonum terrae. Professor Roman Stopa studebat iis annos 1935-36
Soni poppysantes sunt consonantes, qui efficiuntur motu sugente labiarum aut linguae. Audiuntur sicut "displosiunculae" atque imprimis eveniunt in initiali syllabae parte. Studiosi cernunt septem genera "poppysmatum", poppysmata scilicet labialia, labiali-dentalia, retroversa, dentalia, lateralia, alveolaria et cerebralia.
Genera nominum/rerum – ut nostrum genus masculinum, femininum et neutrum – apud Khoisanophones sunt:
res robustae et tenues (ut e.gr. mas)
res humiles et infirmae (ut e. gr. mulier)
res ceterae, communes
Professori Stopa linguae poppysantes similes esse videbantur sermonibus... simiarum. Et "homines silvarum" enim et simiae (imprimis cympansia, sive Linnaeanice Pan troglodytes) similiter nuntiant se exempli gratia famem habere, similiter quoque consonante "m" (labiali) utuntur, cum fructus conspiciant. Eodem sonitu admonent de introitu elephantium, similiter "nuncupant" carnem in proximitate apparuisse recentem.
Hodie certe tales opiniones ut phyletico odio plenae haberentur. Annos autem tricenarios praeteriti saeculi, cum disciplina eugenica floreretur, saepe in orbe scientifico, in Europa saltem, talia publice pronuntiabantur.

sobota, 6 grudnia 2014

Horror quem in insula Patmos passus sum

Patmi in insula Sporadum, ubi ante duos menses navi velifera cum amicis navigabam, rem horribilem passus sum. Spelunca Iohannis Theologi necnon monasterio eius nominis conspectis, birotam motralem (Anglice motor bike) mihi conduxi, qua vehebar in montem quendam in septentrinali insulae parte, mulierem meam Catharinam in sella altera (i.e. post tergum meum) ponens.
In quodam vico titulum cauponae conspeximus et fame laborantes nos ibi pransuros decrevimus. Cibo autem sumpto in latrinam veni, ubi... horror, quem semper timueram, tandem in vita mea evenit: claustrum vetustum - cum, cacatione perfecta, ianuam aperire conarer - subito defunctum est (sonum audivi mechanismi metallicei fracti). Captivus ergo latrinae factus sum! Auxilium magna voce petere coepi, sed nemo me audivit. Certe scivi aliquem citius aut potius illuc adventurum, pessimo in casu Catharinam, sed illa scit mihi saepe diu in latrina manere placere. Per fenestram prospexi atque abhorrui: ante me abyssum decem metris altum!

Tunc caupo casu in latrinam venit, fortasse mincturus, ec, claustro manu forti a se fracto, me captivitate liberavit.

poniedziałek, 20 października 2014

De professore Religa necnon cordibus a se transplantatis

Modo in cinematographo vidi pelliculam biographicam "Dei", tractantem de vita professoris medicinae Sbignei (Zbigniew) Religa (1938-2009), qui primus in Polonia coepit (a. 1985) corda hominibus transplantare, contra vim permultorum tunc cardiochirurgiae peritorum. Quem hominem licet ipse numquam cognovissem, domui eius bis aut ter adfui, nam amicitia iunctus eram cum filia professoris, Margarita (Gosia) Religa, quacum tunc litteris Sinicis studebam (hodie est ipsa directrix cathedrae sinologicae Universitatis Varsoviensis).
Occasione pelliculi multi diurnarii de professore Religa in actis diurnis modo scipserunt, commemorantes etiam audaciam coram ipsius morti, cum enim in fine vitae contra carcinoma pulmonare pugnaret, publice in percontationibus diurnariis dicebat plus minusve talia:
- Bene, mox moriar, sed quid tunc? Nonne omnes morituri sumus?
Ut notum est, in nosocomio professoris Religa ab anno 1985 super septingenta corda hominibus variis morbis cardiacis laborantibus implantata sunt (extracta imprimis e cadaveribus victimarum infortuniorum viariorum).
In pellicula monstrata est quoque operatio chirurgica, qua professor Religa homini quodam cor novum exspectantem, videns vetus cor patientis mox moriturum, cor... suinum transplantavit, quod, ut sperabat, sustentaret aegrotum spatio nonnullorum dierum. Pro dolor, homo hic tunc mortuus est, nullis datoribus cordis cito inventis. Quam rem professor Religa et collaboratores sui tunc coram prosecutore publico hanc rem investigante celaverunt.

Unus diurnariorum his diebus de professore Religa scribentium nuntiavit autem rem vero incredibilem. Ex indagatione enim horum super septingentorum hominum novis cordibus instructorum (quorum maxima pars viri sunt mediae aetatis, fortasse quia viri saepius morbis cardiacis laborent quam mulieres) patet multos eorum tempore quodam post chirurgiam divortionem cum uxore petivisse ac novam, iuveniores sibi coniugem invenisse. Optime ergo funguntur corda nova a professore (et hodie a discipulis eius) aegrotis implantata! 

środa, 8 października 2014

Ars supervivendi secundum Ursum Grylls: quomodo nos tempore tempestatis tonitruosae agamus, sive de probabilitate statistica

Scimus veteres Graecos Romanosque sperare se tonitrua abigere posse poppysmatis ("fulgetras poppysmis adorare consensus gentium est" – scripsit maior Pliniorum). Postea, saeculo XVIII, Beniaminus Franklin alexiceraunon sive apagogum fulminis invenit. Adhuc tamen saepe in silvis aut montibus itinerantes nulla huius modi protectione uti possimus. Tunc suadet Ursus (Bear) Grylls manere, tempore scilicet tempestatis tonitruosae, in loco quam humillimo, fugere autem loca aperta, arbores solitarias necnon rupes prominentiores. Si fieri potest, debeas se humi recumbere in aliquo loco sicco, procul a rebus metallicis; bene quoque sit si horologium atque ulla ornameta metallica corpori deponas.
Dicit quoque Ursus noster intrepidus seipsum tempore quadam tempestatis fulminosae corpus movere propius viro, qui narrabat se olim e caelo tactum fuisse. Credebat enim Grylls probabilitatem statisticam minimam esse eum (=hominem olim iam confulminatum) denuo a Iove pulsum iri.


sobota, 20 września 2014

Vita sine balneo

Secundum Officium Statisticum Polonorum 18,2% ruricolarum et 4,7% horum, qui in urbibus habitant, nullum balneum/latrinam domi habere.
Hactenus statistica, cetera de memoria narrabo. Maxima pars ruricolarum balneo in aede sua carentium utuntur, ut puto, latrinis externalibus, saepissime in forma structurae ligeae, quae vulgo nominatur sławojka, a nomine Felitiani (Felicjan) Sławoj-Składkowski, ministri rerum internarum annos 1926-29 (postea, annos 1936-39, minister primarius regiminis erat), qui valde agricolas adhortatus est, ut tales latrinas ligneas struerentur, nam tunc permulti nullum locum ad cacandum habebant prater... stabulum. (Ego semel solum, AD 1986, domum rusticam visitavi, ubi in stabulo, una cum equis vaccisque cacabatur, in parte Poloniae montana, quae est imprimis ab Ucrainis inhabitata.) Hodie multi adhortationes Sławojanas irrident, tunc tamen fuerant hae re vera "progressus civilisationalis".
Ceterum latrinae externales e ligno structae valde idoenae sunt prater hiemem, cum gelum nates mordeat. Avia mea patrua, anno 1987 mortua, totius vitae spatio solum tali latrina utebatur, corpus autem lavabat in eluacro cum epitonio aquatico, quo culina domi eius instructa erat.

Ubi autem 4,7% urbicolarum cacent meiantve, ubi corpus lavent, prorsus nescio. In latrinis/balneisque publicis fortasse.

poniedziałek, 15 września 2014

Dollarium Americanorum in... Bohemia oriundum

Studiis etymologicis incumbentes sciunt dollarium, monetam illam praeclaram Civitatum Unitarum Americae – quae symbolo $, ignotae magna ex parte originis, utitur – nomen suum traxisse a thalaro, nummo argenteo, qui in variis terris Europaeis (imprimis Germanicis) spatio saeculorum XVI-XIX valebat. Valde aestimatus thalarus erat etiam in aliis terris alias sui monetas utentibus, nam credebatur difficillime adulterari et iustam semper portionem argenti continere. Ob hanc famam fuerant thalari saepe quasi nummus communis in negotiis inter negotiatores variarum nationum, sicut e.gr. thalari Mariae Theresiae, imperatricis Austriacae, quibus in fine XVIII saeculi commercia efficiebantur in Proximo Oriente.
Quibus thalaris nomen dedit nummus ab anno Domini 1519 cusus in urbe Bohemica (in Montibus Metalliferis – Bohemice Rudavy, Theodisce Erzgebirge - sita), quae hodie Jáchymov, tunc nomine Germanico Joachimsthal (Vallis Ioachimi) nota erat; unde nomen nummo Joachimsthaler (thalarus Ioachimvallensis), quod vulgo brevius pronuntiari coepit, usu solum ultimae vocabuli partis (thaler).

Americani autem nomen thalari (in dollarium mutatum) anno 1785 adoptaverunt etiam ob hanc rem, quod origine non-Britannica fuerit.    

poniedziałek, 18 sierpnia 2014

Fragrans manus Mariae Magdalenae itineratur

His modo diebus visitat patriam meam... manus sanctae Mariae Magdalenae, quam sex monachi monasterii montis Athos aeronavi Thessalonica Varsoviam adportaverunt. Reliquia haec sacra in ecclesia cathedrali (Orthodoxa) Varsoviensi aspectanda erat, me pro dolor Varsoviae absente. Nunc autem itinera facit manus – in arca aureo-argentea portata – ad maiores urbes Poloniae, ubi monstanda sit fidelibus in ecclesiis Orhodoxis.
Credunt manum (palmam) mirifice conservatam esse – ossa scilicet cum carne, atque adhuc et temperiem et odorem carnis humanae habere. Has res tamen experiri non potes, propter integumentum ex auro et argento factum.

Multa his diebus cogito de reliquiis sanctorum Christianorum, ut sunt exempli gratia sedecim praeputii infantis Christi aut duo capita Iohannis Baptistae. Olim hunc cultum spreveram, nunc, me paulatim senescente, quid sentiam, vero nescio.

piątek, 1 sierpnia 2014

Vita extra terram mox invenienda?

Vestigia vitae extra terram reperire iam diu spes est multorum, praesertim fortasse scientistarum Administrationis US-Americanorum Aeronauticae et Spatialis (NASA). Quae res (=inventio vitae extraterrestrialis) iam proximos nonnullos annos – sonet id incredibile! - fieri possit, usu telescopii Webbiani (James Webb Space Telescope), quod in aethram missum iri anno 2018. Multoties accuratius hoc telescopium operari speratur, quam telescopium Hubbleanum – hoc enim in orbita terrae volat, illud autem mittendus est in locum 1,5 mln chiliometrorum a planeta nostra remotum. Illud quoque e novissimis materiis nanotechnologicis struitur, quae tempore, cum telescopium Hubbleanum struebatur, nondum notae fuerant.
Quomodo tamen vestigia ipsa vitae in aliis stellis errantibus (=planetis) inveniamus? Studiosi sperant telescopium novum tantopere accuratum esse, ut structura chemica athmosphaerae egzoplanetarum perscrutari possit. Tunc, cum reperiamus planetam quandam magnam copiam oxygenii possidere, verisimile fore ibi vivos organismos esse, qui scilicet dioxydum carbonicum in oxygenium transforment. Praeter ipsam structuram chemicam, maximi momenti fore incrementum et decrementum copiae oxygenii in variis temporibus anni, sicut in terra nostra, ubi aestate in boreali hemisphaera (ubi maxima pars terrarum, ergo quoque plantarum et animalium, inveniantur) copia oxygenii crescit, dum hieme crebrius (ceteris temporibus) fit dioxydum carbonicum. NASA-ni sperant a decem usque viginti centesimas egzoplanetarum condiciones geothermicas habere, in quibus vita nasci possit.

Nondum tamen instrumenta habemus, quibus conspiciantur lumina urbium alicuius civilisationis extraterrestralis, si talis adest. Talia telescopia enim insctructa esse debeant speculis diametro plus quam 20 metrorum, dum speculum telescopii Webbiani erit diametro "solum" 6,5 metrorum. Certe scimus iam nunc maiora specula struere, nequimus tamen adhuc ea in aethram mittere – non habemus tam magnas rochetas. 

środa, 30 lipca 2014

Ars supervivendi Ursi Grylls: quomodo flumen crocodilorum plenum tranatemus

Inveni locum tutum in ripa fluminis, ibi consede ac flumen cautissime conspiciens expecta 45 minutas – hoc est spatium temporis maximum, quo crocodilus aut alligator sub aqua mergendo manere potest. Si nullum motum in aqua suspiciosum eo tempore conspexeris, intra aquam ac flumen tranata, conans quam longissime sub aqua more urinatorum natare, ne crocodilus – si casu adest – te putet esse aut testudinem aut anatem in superficie aquae natantem, quae ambo animalia ei maxime sapiunt. 

poniedziałek, 28 lipca 2014

Strophium, quod paralyzat

In India calamitatem magnam mulieribus puellisque stupratores esse, qui vim iis inferunt, interdum victimas suas post coitum necantes, ne reos indicent; circiter trecenta milia (300.000) stuprorum in hac terra unoquoque anno eveniunt. Hac re perterrita Manisha Mohan strophium, sive fasciam mamillas compescentem, invenit, struxit ac fabricari coepit, quod strophium mordeat stupratorem vi electrica 3.800 kilowattorum. Ea re Indi mares valde stomachantur, nam timent se paralyzatos fore quandocumque etiam mite uxores suas tangant. Nolite tamen timere, viri Indi honestissimi, strophium Mohanianum etiam palpari digitis licet sine ullo periculo, donec ad res multo graviores palpator transgrediatur. Ita saltem pollicitur strophii electrici inventrix.

Simul cum morsu electrico strophium nuntium electronicum biocolytis mittit, locum suum ope systematis GPS praebens. Habet quoque haec fascia muliebris orbiculum sive botonem, quo premens ipsa mulier sua sponte vigiles publicos accire potest. 

wtorek, 22 lipca 2014

Septem vitam amiserunt in cloaca mergendo

In vico patriae meae Karczówka infortunium horribile factum est: ibi in praedio quodam tempore purificationis cloacae (ubi imprimis stercora animalium continentur) septem homines vitam amiserunt.

Primum unus agricolarum casu scalis in cloaca decidit, unde – nam foveum cloacarium satis altum esset - ipsis viribus exire nequivit, sed quod nullum corporis detrimentum passus sit, putabat se tutum esse ac telephonulo, quod secum portabat, siphonarios telephonavit, ut sibi auxilium darent. Statim post tamen ipse ob foetore letifero suplphurohydrogenico affectus, animo defectus et prolapsus est. Quem cum in cloaca fluitantem alii septem operarii conspexissent, statim conati sunt eum e cloaca extrahere, ipsi tamen, una femina excepta, eodem modo foetore letifero – periculi verisimiliter inscientes - necati sunt. Cadavera sex hominum demum siphonarii, apparatis oxygenicis instructi, adorire potuerunt; mulier vulnerata in nosocomio manet.

niedziela, 20 lipca 2014

Yeti aut omnino deesse aut ursum esse

E novissimis investigationibus geneticis patet hominem nivalem (plerumque nomine Tibetanico yeti notum) aut non esse aut sub-speciem quandam ursi polaris (Thalarcti maritimi) esse, quae sub-species alibi iam diu exstincta sit.
Prof. Bryan Sykes Universitatis Oxoniensis una cum collaboratore suo Helveto, dr. Michaele Sartori Musei Zoologici Lausaniensis scrutati sunt specimina cutis et pilorum necnon vestigia pedum, quae credebantur a multis relicta esse a homine nivali aut in Montibus Himalais, aut in America Septentrionali (ubi Big Foot monstrum hoc nuncupant), aut in Caucaso (hic de homine silvestri nomine almaz fabulas plebs narrat).
Maxima collectio horum speciminum – quorum in toto esse 36 - tenentur in Musaeo Lausaniensi, gratia cryptozoologiae periti Bernardi Heuvelmans, qui ab annis quinquagenariis XX saeculi usque sui mortem anno 2001 vestigia hominis nivalis – quem exstare ipse valde credidit – avide secutus est.
Ex effectibus investigationum geneticarum – de quibus acta „Proceedings of the Royal Society" modo symbolam divulgaverunt – patere omnia fere haec specimina re vera habere genomata aliarium bestiarum, ut ursus fuscus (Ursus arctos), equus, bos, Procyon lotor, ovis, lupus, canis domesticus aut canis latrans.
Dua nihilominus specimina magis mystica manent. Una e regione Ladakh Indiarum septentrionalium provenit, altera e Bhutania. Structuram geneticam eandem habent ut sub-species ursi polaris, quae ante 40 milia annorum, tempore scilicet proxime praeteriti aevi glacialis, exstinctum est (et cuius perrara tantum ossa excavata habemus); non congruunt tamen genomati hodiernorum ursorum alborum speciei Ursus acrtos, qui in regione Arctica degunt. Fieri potest  – commentatur prof. Sykes – ut hic de alia specie ursi agatur, biologis omnino ignota, aut de hybrida ursi fusci et albi.

Multi nihilominus putant yeti et almaz esse relicta hominidum alibi (nisi in montibus altissimis) exstinctorum, ut Homo erectus aut Homo neandertalensis, nisi etiam eum esse emortuam speciem primatum - Gigantopithecum.

sobota, 19 lipca 2014

Proverbium "noctuas Athenas portare"...

... significat rem omnino inutilem facere, nam noctuis Athenae scatebant, et veris et metaphoricis (=hominibus sapientibus, nam noctua symbolum Minervae fuerit). Eodem sensu proverbia habent aliae gentes, quae tamen aut alias res in alias partes portent, ut Angli carbones Novum Castellum (to carry coals to Newcastle), aut alias res simili (non)sensu faciant: Bohemi aquam Danubio infundant (lít vodu do Dunaje), Hispani mel apiario vendantur (vender miel al colmenero), Franci ope lampadis solem illuminent (montrer le soleil avec un flambeau). Mihi tamen maxime placent Russi, qui sua linqua prohibitionem habent vasa theana (samovar) portare Tulam, ibi enim maxima horum vasorum copia fabricentur (nie jezdit' sa svoim samovarom w Tulu). 

czwartek, 17 lipca 2014

Gallorum mores mutantur (praeter unum)

Galli – contra communem opinionem - non sunt porro maximi in mundo consumptores casei, minus minusque etiam vini bibunt, sed in arte Veneria adhuc palmam tenent (si saltem ex tolerantia infidelitatis iudicandum sit). Ita saltem pateat e demoscopio ab Americano instituto Pew Research Center peracto ac divulgato huius mensis die XIV, anniversario die scilicet revolutionis Francogallicae (1789).
Responsa rogationibus ad Venerem colendam spectantibus monstraverunt tantum 47% Gallorum putare infidelitatem maritialem rem malam esse. Nulla alia natio in orbe terrarum tantopere faveat infidelitati.
Ex hac investigatione quoque patere Gallos non valde laborare amare: in labore/officiis annuatim in summa intermedia Gallus spatio 1479 horarum manet, dum e.g. US-Americanus 1765 horas. Feriis econtra longissimis utuntur - 30 dierum, dum summa intermedia in Unione Europaea sit 20 dierum.
Minus minusque vini Franci bibunt. Ab anno 2013 prima terra vinibibula non Gallia sed Civitates Unitae factae sunt – biberunt eo anno US-Americani 2,9 mld litrarum, Galli - 2,8 mld. Adhuc tamen per capita Galli maximam copiam vini bibunt - 44 litras per caput per annum.
Caseos autem plures quam Galli (26 chiliogramma per caput per totum 2009 annum) comedunt Graeci (34 chiliogramma).

środa, 16 lipca 2014

De furcula apud Europaeos et Americanos

Thomam, filium meum Americanum, qui modo mecum in insulis Graecis et in Polonia quinque septimanas degit, volui docere more Europaeo incisoriis (furcula et cultro) in mensa simul uti, Americani enim prius secant carnem totam, deinde demum comedunt, nescientes manu laeva furculam tenere (nisi casu scaeva es). Non quia superbia quadam morum Europaeorum laboram (ita saltem spero), sed quod puto hanc methodum multo utiliorem esse – hac enim utens carnem semper calidam in catillo tenes, parvas tantum frustulas ex ea (carne) modo nunc, modo tunc exsecando.
Noluit puer. Dixit eorum systema aequaliter bonum esse.
- Conare! – dixi. – Tunc, amba systemata sciens, melius eliges.
Noluit.
In mentem venit obstinatio mea ante septem abhinc annos, cum nolui me methodum "sine usu oculorum" claves computatri (denis sc. digitis) pulsare disciturum. Sed didici et valde hac re hodie gaudeo.

wtorek, 15 lipca 2014

Hoc stando, illud sedendo...

Consilia in rebus abstractivis melius est stando capere, dum in practicalibus sedendo – docent studiosi Canadienses (pro dolor, fonte huius nuntii careo, nescio ergo, cuius univesitatis aut instituti studiosi hi sint). Dicunt nos stando quasi largius spatium intueri, magis tunc ergo de rebus superficialibus disputare sciamus, cum sedendo in res minutas incumbi facilius nobis sit.

Cuius rei veritati fortasse praxis mea negat, nam de rebus abstractivis uberrime cogitare videor... in lectu iacendo.

poniedziałek, 14 lipca 2014

Navajani volunt lucrum e valle Colorado obtinere

Loco hodierni adspectus in virgina praerupta - deversoria, cauponae et tramen funiculare, quo in ipsum flumen descendamus? Ita Indianes volunt convallem fluvii Colorado reddere.

Hortum nationalem Magni Vallis Fauciformis fluminis Colorado unoquoque anno 5 miliones visitatorum adeunt. Usque nunc tamen non licuit iis aliter nisi pedibus id thesarum naturae inire, autoraedis relictis in designatis areis stativis. Nunc autem Indianes gentis Navajo, qui in hac regione degunt necnon nonnulla iura terram possidendi habent, dicunt se quoque lucrum eo naturae thesauro facturos. Volunt ibi complexum struere aedium - deversoriorum, cauponarum aliorumque locorum requiei vel laxamentis praeditorum. Hac re 3 milia Navajanorum laborem inveniant ac gens ipsa 90 miliones dolariorum sibi annuatim comparet. Quibus consiliis tamen rectores horti nationalis ac fautores oecologiae in totis USA reclamant. His maxime non placent consilia cauponam luxoriosam in ipsa ripa fluminis (ad quam scilicet tramine funiculari descendendum esset) struendi.

niedziela, 13 lipca 2014

Quomodo pisces manibus nudis capiantur - consilia artis supervivendi (survival) Ursi (Bear) Grylls, qui miles fuerat agminis militum delectorum Britannorum SAS

Accede lente ad piscem, quem in rivo conspexeris, appropinquans e parte, unde umbra tua non cadat, vadans contra aquam currentem. Manus cautissime pona in aqua, digitos expandens. Exspecta, donec manus eadem temperie fiant ut aqua. Tunc caute admove manus sub piscem, deinde subito piscem digitis cape et ex aqua extrahe.
Potes quoque, dum manus sub piscem tenes, eius abdomen digitibus leviter "titillare", ut putat piscis id aquam praeterfluentem esse.

Caro piscis maxime sapiat, cum statim post capturam – etiam spatio nonnullarum secundarum – recens (i.e. non cocta) comedatur. 

sobota, 12 lipca 2014

Pedifolium Americam expugnat

- Tam cito crescens apud populum gratia erga ludum pedifolii signum esse depravationis morum in Civitatibus Unitis Americae! – monet Ann(a) Coulter, diurnaria satis clara US-Americana, quae opinionibus conservatistarum favet. Utrum de "depravatione" recte dixerit non mihi est iudicandum, rem tamen acu tetigit miram: in USA gratia erga pedifollem (ludum usque nuper ibi ignotum) celerrime crescit. Tempore modo in Brasilia habitis ludis mundanis pedifolii certamen USA contra Lusitaniam (Portugaliam) spectabatur a 25 milionibus telespectatorum US-Americanorum, dum ludus finalis ligationis bascaudaristarum NBA – qui ludus semper in America maximi erat momenti – tantum a 18 milionibus.

Solum ludum magis quam pedifolium civibus USA gratum esse Americanam versionem ludi harpasti (rugby), quam sua lingua American football nuncupant. 

piątek, 11 lipca 2014

Pons sciurorum

Berolina – urbs fluviorum canaliumque plena - dicitur habere plures pontes quam Venetiae ipsae. Maxime clari sunt Oberbaumbrücke, Warschauer Brücke, pons ambulantium (autoraedis scilicet clausus) Kaisersteg necnon "pons speculatorum" Glienicker Brücke – hic enim, in limite olim Berolinae Occidentalis et communisticae Germaniae, tradebantur inter USA et Unionem Sovieticam (necnon terras socias amborum) speculatores temporis "belli frigidi": Nunc tamen novus pons specialis in hac urbe est structus, aut potius ponticulus – nam est hic re vera restis crassa longitudine 21 metrorum, inter duas arbores extensa, solis sciuris ad ambulandum praeditus. Pandit ponticulus super viam Müggelseedamm in tribu Treptow-Köpenick, maxime autoraedarum plenam. Quam superare conantes adhuc multi sciuri necari solebantur. Praeter sciuros martes eo uti sperantur. 

czwartek, 10 lipca 2014

Informationis incrementum citissimum

Secundum investigationes a peritis negotiationis IBM anno 2013 ineunte peractas, nonaginta centesimas partes (90%) informationis globalis omnium temporum – i.e. 90% omium rerum quandocumque ab hominibus inscriptarum (sive in chartis, sive computatris, sive alibi), factas (inscriptas) esse duos praeteritos proximos annos, tempore scilicet 2011-12 annorum. Inde patet, incrementum informationis generatae celerius omni "sana" opinione fieri. Timetur tamen a peritis utrum tam cito crescens copia nuntiorum prosit sanitati psychicae hominum an non.

środa, 9 lipca 2014

Plica Polonica: seipsum apud iudices accusavit

Comarchus vici Tuczna, Sigismundus Litwiniuk, seipsum apud iudices accusavit, dicens id facere coactus est, aliter quod impetrabat non assequeretur. Voluit enim legis peritos opinionem de aliqua re pronuntiare, quam pronuntiare noluerunt. Seipse autem accusato, iudices non possunt porro cum opinione declaranda morari.  
Agitur de opinione, utrum vicus suus solvendus sit vectigalia propter nuper structum systema cloacarum, an non. Res incerta manebat (et adhuc manet), at comarchus sperat se suosque ab eo vectigali liberandos, nam systema cloacarum non est inceptum negotiatorium, ad lucrum scilicet quaerendum susceptum. Quam rem, ut secundum leges iudicaretur, rogavit iudices, sed ipsi sententiam proferre nesciebant. Rebus ita stantibus comarchus seipsum officialiter accusavit evasione vectigalium.
Lis apud iudices nunc stat et iudicium erit pronuntiandum.
Nomen accusatoris in causa: S. Litwiniuk.
Nomen rei: S. Litwiniuk.

sobota, 31 maja 2014

De nuptiis Polonis necnon dinosauris Mongolicis

Nuptiis amicorum hodie adfui, res non tam magni lectoribus momenti, praeter fortasse quod cum Christophoro, amico meo diurnario de rebus scientificis scribente, diu locutus sum. Ipse imprimis de inventis technologicis pro ephemeride "Res Publica" scribit ac magnam scientiam habet rerum generaliter scientificarum. De actis studiosis maximi ei momenti mihi narravit, praeter omnia de Britannica "Nature" et Americana "Science". Rogatus, utrum alias nationes – ut Germana, Gallica - haberent similia acta, respondit:
- Minime. Praeter Americanos Britannosve nemo ulli fere momenti in re scientifica hodie manet. Iapones fortasse, Seres, sed hi, ut alii, in actis Anglophonis scribunt.
Sed, dixit, nos Polonos periodicum scientificum divulgare magni momenti inter... palaeontologos. Nominantur haec (Latine!) "Acta Palaeontologica Polonica" ac palaeontologi variarum nationum ibi sententias suas divulgant; pondus internationale horum actorum quoque "indice Philadelphico" sive indice quotationum (ImpactFactor; Journal Citation Report) confirmetur.
- Quomodo – rogavi - fieri potest, ut nos, natio non tam magna, palmam (aut fere) in disciplina palaeontologica teneamus?
Res – explanat Christophorus - in tempore communistico radices habet. Annos enim sexagenerios septuagenariosque praeteriti saeculi "El Dorado" palaeontologorum Mongolia fuerat, Sinis tunc revolutione culturali affectis, ergo alienigenis clausis. Mongolia autem – quae permulta sceleta dinosauriorum tunc "gignere" (in locis desertis Gobi) videbatur - ut terra communistica tantum studiosis ex aliis terris fraternis (i.e. communisticis) advenientibus portam aperire solebat (nonnullis casibus exceptis). Inter terras autem socialisticas/communisticas Poloni in disciplina palaeontologica tunc aliis praeerant – nescit Christophorus ob quam rem, sed ita fuisse asseverat.
Propter fraternitatem palaeontologicam Polono-Mongolicam etiam urbs mea Varsovia hodie habet collectionem haud parvam sceletorum dinosauriorum (in Musaeo Evolutionis).

Bene est nuptiis amicorum adesse – multas res novas homo discit. 

środa, 28 maja 2014

Thea canibus data

Negotiatio Woof&Brew vendere in trecentis tabernis Magnae Britanniae coepit theam (seu potius potionem herbalem) canibus praebitam.
Nonnullae variae mixturae venduntur. Ut:
- adult (canis adultus), herbas continens: taraxacum officinale, panacem ginseng (radicem)
- performance (effectus), habens: trigonellam foenum-graecum, folium limunculi
- posh pooch, notum quoque nomine 'vinum Campaniense caninum' (lavandula, flosculus rosae)
- ha-pee lawns (caespites felices), continens: flosculum lycoperisici, radicem yuccae, solidaginem; hac potione sumpta urina canis gramen non maculet.
Pretium thearum caninarum 4-12 librae per fasciculum.
Thea canina ab humana in eo differt quod tepida non calida bibatur.

Utrum sapiat haec potio canibus an non, adhuc ignoratur.

poniedziałek, 26 maja 2014

Hilla Conchula inundationem (caece?) affert

- Inundatio permagna, qua quinquaginta homines mortui nuper sunt in Bosnia et Serbia, poena est caelitus missa propter palmam certaminis Eurovisionis, quam cepit Conchita Wurst – docet patriarcha ecclesiae orthodoxae Serbicae, Ireneus. Necnon propter peccata cynaedorum, tribadum Lesbiarum, hominum bisexualium ac transsexualium.
Conchita Wurst (Latine fortasse: Hilla Conchula) cantator est transvestita Austriacus 25 annorum, de natu Thomas Neuwirth. Notus quoque, postquam clarus ultimis diebus factus sit, cognomine "mulier barbata".
Collega patriarchae Irenei, metropolita Nigrimontanus Amphilochius, consentit de causa inundationis, addicens iram Dei insuper evocatam esse similitudine faciei Conchitae cum facie Christi.
Ambo hierarchae non dixerunt cur Deus immo Bosniam Serbiamve castigasset, nam neutra terra particeps certaminis fuit (ob magnam pecuniam Eurovisioni pro hac re dandam). Ceterum, ut aliae nationes Balcanicae, noti sunt Serbi et Bosniaci sensis imprimis heterosexualibus...

Poenam ita accepit non qui debuerit.

sobota, 10 maja 2014

De papa catholicorum maxime internautis grato

Heri numeros statisticos huius mei diarii interretialis (Anglice blog) primum inspexi atque inveni scripta, quae maxime lectores alliciant, sunt haec, quae in titulo 'papam' habent. Minime refert, utrum de paedicatione an canonizatione papae scribam – numerus legentium crescit. Fortasse machinae quaesitoriae haec scripta legunt, non homines vivi? Machinae scilicet, quae vocem 'papa' et similia nomina ad fidem christianam pertinentia (ut sanctus, sacerdos, Iesus, ecclesia etc.) in titulis symbolarum per silvam interretis venantur.

Videbimus, utrum hoc hodiernum scriptum turmatim legatur.

De tonsore callido (3)

In mentem venit quoque inventor ille ac negotiator Austriacus contra grapheocratiam Unionis Europaeae pugnans. Hic enim, cum prohibitum esset ab Unione bulbos incandescentes (lamparum) fabricari vi maiore quam 100 W(attorum), producere bulbos coepit, quas venum dabat ut... machinas calefactorias. Nam, docet, quilibet bulbus incandescens tantum 5% sui energiae ad lucem emittendam utitur, dum 95% ad calorem efficiendum.

Grapheocratae Bruxellenses nihil contra dicere valent. 

piątek, 9 maja 2014

De lintribus Esquimensibus seu modis salutandi

Itineri triduo lintr(i)um Esquimensium (Anglice kayak) cum amicis Catharinae modo adfui. Navigabamus in flumine Nida Poloniae mediae (regio Sancticruciana). Nihil de ipso itinere narrare volo, praeter hanc molestiam, qua semper similibus occasionibus laboro: nempe sub Iove cacare (i.e. sine latrina cum sella pertusa) nullo modo possum – trium ergo dierum onus in intenstinis portabam, ultimo die iam de nullis aliis rebus (ut e.gr. pulchritudo pratarum) cogitare valens. Sed haec hactenus: domum reductus duas horas in latrina mansi, splendido cum effectu!
Aliam tamen fabulam dicere volo. Ecce, cum omnes nos duodecim "nautae" se invicem in vico quodam Nidae ripario convenimus - nonnullis sodalibus, ut ego, novis; dum aliis iam per nonnullos annos mos fuit hoc anni tempore simili itineri adesse – salutare nos invicem solebamus, unoquoque sodale nomen suum dicente. Ita exempli gratia ego, "homo novus", dixi:
- Salvete, nomen mihi Stanislaus. Gaudeo valde me vobiscum navigaturum...
Et porro quisque alius sodalis simili in modo se ad gregem introduxit. Usque ad Iohannem (Janek), puerum pulchrum sedecim annorum, qui dixit:
- Mihi nomen est Iohannes, sed... urbanitatis esse dicunt se per nomen non introducturum, cum in grege sint plus quam octo sodales, ne nimis chaotica praesentatio fiat. Nos autem duodecim hic sumus...
Tunc ego celeriter:
- Revoco ergo introductionem mei: non est mihi nomen Stanislaus, sed... aliquid aliud. Aut potius: omnino deest mihi nomen.

Omnes in risum effusi sumus, Iohanne non excepto.

wtorek, 6 maja 2014

Mytho-Lituanica (2): de vera origine mulieris Evae

Ecce fabula pulchra brevis de origine mulieris, annis octogenariis praeteriti saeculi narrata a quodam viro gente Polona, ruri prope Vilniam (urbem capitalem Lituaniae) habitante:
Deus vidit Adamum solitudine graviter laborare, decrevit ergo se creaturum mulierem, viro sociam, e costa Adami. Quam costam extrahit e corpore Adami dormientis. Sanguilenta tamen erat, posuit eam ita in saepide, ut siccaretur. Tunc canis saepidem praetereundo costam intuitus ore eripuit, eamque edere se sperans. Adamus autem e somno experrectus canem prehendere conatus est, ut costam reperiret, canis scilicet caudam manu prehendo. Cani nihilominus fugere contigit, sola cauda Adamo manu relicta est. Quam Deum, loco costae, tradidit, ut sibi mulierem crearet.  

Hoc modo Eva e cauda canina - non e costa Adami, ut Scriptura false docet - facta sit.

czwartek, 1 maja 2014

Canonizatio papae Iohannis Pauli II, sive de duplicibus normis (Anglice: double standards) ad sanctitatem adhibitis

Modo papa Iohannes Paulus II sanctus ecclesiae catholicae pronuntiatus est. Causam sanctitatis esse mirissimam sanationem mulieris Costaricanae, nomine Floribeth Mory Diaz, quae aneurysmate cerebri laborans, precibus ad Iohannem Paulum II tempore beatificationis eius (AD 2011) dictis, subito morbo suo mortiferi liberata esset. Ita testimonium unius mulieris, quae credit se sanatam esse a papa mortuo, satis erat, ut Iohannes Paulus II sanctus fieret.
Nonnullis diebus ante ipsam canonizationem factum est aliud "miraculum": 21 annorum Italus Marco Gusmini mortuus est in vico Cevo Italiae septentrionalis, ob subitum lapsum "crucis papalis" (i.e. quae crux visitationem Iohannis Pauli II commemorabat). Crux ista lignea longitudine 30 metrorum, verisimiliter vi ventorum (aut miraculo?) fracta, in miserum Italum illisit eumque statim necans. Alius quis homo Italus hac occasione vulneratus est.
Mors domini Gusmini nihilominus canonizationi ipsi minime nocuit: omnes scimus id infortunium fuisse. Aliter, quam in casu dominae Diaz, potestas divina hic nihil machinata est.

Ego libenter adessem canonizationi sanctae Simplicitatis, haec tamen iam diu in numero sanctorum fidei catholicae, licet inofficialiter, manet – ab anno 1415 dico, cum Iohannes Hus publice combustus est. 

piątek, 25 kwietnia 2014

De nicotianis, quae nocent

Narratio de tonsore callido aliquantulum similis est casui venditoris nicotianorum (i.e. bacillorum, sigarellarum sigarumque, quae tabacum continent), qui prope viam Boni Prospectus (vulgo Belwederska) tabernam suam venditoriam habet.
Ut scimus omnes, lex cogit fabricatores nicotianorum, ut unicuique fasciculo inscribant aut Nicotiana valetudini nocent, aut Fumificatio necat, aut Fumando carcinoma pectoris evolvis, aut similia talia, quasi aliquis tam stupidus in orbe terrarum viveret, qui harum rerum ignarus esset.
Hac hypocrysi (aut potius: rectitudine politica), necnon pittacio sui ut "homicidae" defessus, venditor noster chartulam posuit in fronte sui tabernae, magnis litteris nuntians:
Hic vendundur nicotiana, quae valetudini nocent.
Nudius tertius cum uxore huius venditoris collocutus sum, dixit eos hodie bis fere tam magnum numerum emptorum nicotianorum habere, quam antea, antequam scilicet chartulam posuerunt.

Utinam ipse fumarem! Tunc libenter in via Boni Prospectus "venena" ista emerem. 

wtorek, 22 kwietnia 2014

De tonsore callido

Nota est omnibus in patria mea inimicitia tonsorum et... cantorum. Hi enim ante circiter decem abhinc annos tonsoribus imposuerunt vectigal pro musica per radiophoniam distributa, quae in tonstrinis saepissime ad audiendum preaebetur clientibus (qui debent interdum diutius sui tonsuram exspectare). Unio autem cantorum (necnon auctorum et musicae et verborum carminum) apud iudices sententiam postulaverunt (et eam obtinuerunt) ut sibi pro tali musica pecunia daretur, nam adiuvaret musica tonsoribus lucrum obtinere. Omnes ergo tonsores in Polonia tale vectigal solvunt, praeter hos, qui tonstrinas "mutas" tenent – in has tamen non multos homines tonsum ire.
Unus autem tonsor percallidus, licet musicam per radiophoniam distributam in tonstrina sua, cum crines clientium tondet, audiat (clientes ergo quoque eam auscultant), vectigal cantoribus minime solvit. Hic enim notaculum in pariete tonstrinae posuit dicens: "Libenter rogamus omnes clientes, ne musicam a nobis distributam audiant – haec enim solum opificibus tonstrinae destinatur" (quasi non recte ad lucrum obtinendum adhibita).
Unio cantorum in ius tonsorem vocavit sed - incredibile dictu - litem perdidit; tonsor vicit!
Tonsorum rationem cum in ista rixa sustineam (necnon libertatem radiophoniam ubi vis gratis audire), dicere volo, verba Francisci Andrieux ("Il y a des juges à Berlin") ad nostram rem adaptando:

- Sunt vero iudices Varsoviae! 

niedziela, 20 kwietnia 2014

In urbe quasi in silva vivo

In media (fere) urbe habito, at in loco (Mocotovia Vetus), ubi sat multi sunt parvi horti aut publici aut privati. Qua re fit, ut et animalia fera nonnulla prope domum meam habitationem habent, quae noctu prasertim hic et illic conspiciuntur. Ut ex. gr. erinaceus et mustela. Falcones nidum habent duobus a me lapidis. Sunt qui viderint noctu vulpeculas, quae, puto, in silvis dumetisve prope flumen (Vistulam) tempore diurno in latebris manent. Ne dicam de parvis aviculis versicoloribus, quibus arbores circa me abundant, quorumque nominorum ignarus sum.

In suburbiis saepius saepiusque visitatores apros habemus, in boreali autem et orientali parte urbis alces. Hae interdum viam suam noctu amittunt et fere in mediam urbem adambulant, deinde mane a biocolytis, siphonariis et veterinariis capi debent. 

sobota, 19 kwietnia 2014

Chenopodium quinoa Iudaeis edere licet

Cras Christani, ante nonnullos autem dies Iudaei festum Paschatis observaverunt. Hi hoc anno primum novo cibo gaudere possunt, nam Unio Orthodoxa, id est grex rabbinorum maximi in toto mundo momenti, investigationibus in Peruvia peractis, pronuntiavit plantam Chenopodium quinoa, notam ut "frumentum Incarum", Iudaeis edulem (kosher) esse, id est purum secundum regulas comedendi in bibliis sacris expositas. Maximi Iudaeis momenti esse, quod quinoa potest substitui pro tritico, hordeo, secali, spelta et avena, quorum usum tempore Paschatis prohibet ius rituale chametz.  

czwartek, 17 kwietnia 2014

Quomodo vita post mortem fieri possit

Rogatus, quomodo anima post mortem corporis vivere pergere possit, Jim B. Tucker [de quo nuper hic narravimus] respondet, adducens analogiam televisorii necnon transmissionis televisificae: televisorio opus est ut signale audiovisuale in eo recipiatur, deinde oculis auribusque spectatorum praebeatur, licet ipsum televisorium minime creator possessorve signalis sit. Simili modo – asseverat Tucker – cerebrum uti potest a conscientia (awareness) ad seipsam in eo (sc. cerebro) efficiendam/monstrandam; cerebrum tamen nullo modo fontem conscientiae esse. Cerebro autem usque ad finem (=mortem eius, una cum morte corporis) usitato, conscientia potest alterum sibi locum (alterum corpus/cerebrum) inter vivos (neonatos) quaerere.
Uff! Spero me omnia bene intellexisse et recte vobis rem renarravisse...

Clauduntur ecclesiae et... carceres

- Crescit numerus meschitarum, dum ecclesiae in vicis oppidisque clauduntur propter absentiam fidelium! – queruntur chiristiani Batavi. In demoscopia 2010 anni tantum 39% Batavorum se cuilibet religioni iuncti putabant; 5% - fidei musulmanicae. Demographi putant anno 2020 proportionem infidelium fore 72%; nam iam hodie 69% iuvenum (>35 annos natorum) aut athei aut agnostici sint.
Res mira: hodie numerum catholicorum (24,6%) maiorem esse in Batavia (terra olim calviniana) quam protestantium (14,8%); videlicet saecularizatio populi progreditur celerius apud protestantes, lentius apud catholicos.
Novissimus autem nuntius nuntiat numerum criminum in Batavia tantopere minorem solito ultimis in annis factum esse, ut magistratus consilium caperent 19 carceres in hac terra claudere, nam deessent iis satis crebri incarcerati. Per 100.000 homines enim anno 2012 in summa intermedia tantum 53 facinora facta sunt, dum e.gr. in catholica Polonia 222.

Dicunt sceleratos plerumque homines deum non timentes esse. Ex Batavia patet id non semper verum esse.

środa, 16 kwietnia 2014

Maculae testes reincarnationis?

Naevos sive maculas in facie aut aliis partibus corporis puerorum Hindi credunt esse hereditatem praeteritarum incarnationum, signa scilicet, quae per novas novasque vitas portamus – nam secundum doctrinam hinduisticam vitas habemus permultas. Iis quasi assentitur US-Americanus psychiater puerorum Jim B. Tucker. Qui asseverat a se examinatos esse plus quam ducentos pueros puellaque, quorum naevi spectare viderentur ad facta ex vitis mortuorum consanguineorum.

Tucker investigat imprimis pueros, qui sua sponte narrent fabulas de ipsorum "vita priori" et invenit fabulas has in 70% casibus referre ad mortem subitam alicuius consanguinei talis pueri. Putat Tucker animam mortui saepissime invenire inter sui consanguineos neonatos novum sibi corpus plus minusve sesquennio (18 mensibus) post sui prioris corporis mortem. Naevium speciali forma saepe repraesentare – secundum Tucker - locum vulneris, quod consanguinei subitae mortis causa fuerat (e. g. vestigium ictus cultri aut glandis). 

wtorek, 15 kwietnia 2014

Cur neonati plorant?

Cur infantes plorant? Ad hoc respondere difficile sit omnibus, praesertim fortasse ipsis infantium parentibus. Plorant, eiulant, molestiam afferunt, quia... infantes sunt. Nonne ita? Minime – respondent studiosi Universitatis Harvardianae, quorum novissima indagatione inventum esse infantes plorare, ut matrem patremque maxime laboribus occupent, ne hi porro procreent, ne scilicet infans mox habeat novos fratres sororesve at totam curam parentes in eum advertant. Eandem metam habeat lactatio et actus mammis neonatum alendi – secretio lactis prohibeat enim (usque certum saltem gradum) factultatem matris concipiendi.

Debent tamen esse, ut puto, huic regulae quaedam exceptiones, nam... tam multi sunt homines, qui uno tantum anno post maiorem sibi natu sororem aut fratrem nati sunt. Quid de hac re dicetis, Harvardiani?

poniedziałek, 14 kwietnia 2014

Farina cafearia

Cafeam bibere amas? Mox eam quoque poteris... comedere – pollicetur "Daily Mail". Studiosis enim contigit farinam e faba Arabica factam obtinere. Cuius farinae usu panis sive panicellus mox assari speratur, qui bis tantum (quam panis triticeus) proteini, quinqies fibrae contineat, nullum autem gluten (quae substantia nostro tempore nocere multis a diaeteticis putatur).
Non habebit farina cafearia tantam copiam (substantiae) cafeinae ut potio Arabica, ergo si ad hanc potionem addictus es, i.e. sine nonnullis poculis cafeae mane "diem incipere" non potes, tibi panis talis sine potione non sufficiet; fortasse tamen iucunde erit ambos – et cafeam et panicellum cafearium – una pro ientaculo habere.

Gaudium haud parvum fore id inventum sine dubio agricolis cafeam colentium, nam farina haec non solum e faba, sed etiam ex aliis partibus plantae cafeariae obtineri potest (ut caulis et folia), quae adhuc ut sordes eiciebantur. 

niedziela, 13 kwietnia 2014

De modo speciali collaboratores sibi eligendi

Unicum modum operarios collaboratoresque sibi eligendi adhibet K., negotiator petrolearius satis in terra nostra notus. In percontatione diurnaria dicit se tempore primi conventus cum candidato (ad opus perficiendum in negotiatione domini K.), sermonibus in tali conventu solitis inter ambos finitis, quasi obiter rogare:
- Quo nunc vadis, domine? Adestne tibi autoraeda?
- Certe adest – respondere solet omnis candidatus. - Vehor in [exempli gratia] suburbium X., ubi domus mihi est. Num tu eandem directionem petis?
- Ita est. Si molestum tibi non sit, tecum libenter partem viae vehar.

Deinde ambo una vehuntur, candidato autraedam gubernante. At solam rationem domini K. id iter faciendi esse observare quomodo candidatus hic autoreadam gubernet, utrum scilicet satis audacter ac prompte. Nam credit homines ita negotiationes commerciales (et alia similia officia) acturos ut autoraedam gubernare soleant. Si quis candidatus nimis timide raedam ducit, collaboratorem in negotiatione domini K. non fiet.

piątek, 11 kwietnia 2014

Poculum "gallinaceum" carissimum

Ducentis quinquagenis milionibus dolariorum Hongkongiensium (250 mln HK$), id est tricenis senis milionibus dolariorum US-Americanorum (36 mln US$) emptum est in domo auctionaria Sotheby's Hongkongiae poculum porcellanicum theanum (=ad theam bibendam), factum abhinc quingentos (500) ante annos, tempore Sinensis domus regnatricis Ming. Emptorem esse Liu Yiqian Shanghaiensem, collectorem artium, possessorem privati Musaei Long in hac urbe.  

Poculum cognomen habet "gallinaceum", nam pingitur imaginibus galli, gallinae pullorumque. Tantum sedecim (16) tanta pocula in toto mundo exstant.

poniedziałek, 7 kwietnia 2014

Mytho-lituanica

His ultimis diebus incumbo mythis populi habitantis in regione circum Vilnam – urbem capitalem Lituaniae. Ubi mixtura gentium – Lituani, Poloni, Rutheni, Iudaei - olim una habitabant unde et mixtura incredibilis huius regionis fabularum, quas usque nuper potueris ruri ex ore rusticis audire. Ut exempli gratia versio Lituanica fabulae biblicae de Kain et Abel, simul explicans colorem nigrum terrae, unde scilicet color hic humo datom esset (cito hic et porro loca libri Magdalenae Zowczak "Biblia popularis"):
Terra (humus) olim minime nigra, ut hodie est, sed translucida fuerat et oculo nudo spectari in ea potuerunt splendentia metalla pretiosa ut aurum et argentum, necnon similiter splendentes gemmae atque adamantes. Ita res se habere pergebant usque occisionem Abel a Kain; tunc hic illum humi, ne crimen sui palam pateret, condere conatus est. Frustra tamen, nam omni ex loco cadaver fratris Kain per humum limpidam videbatur. Maledixit ergo Kain terrae, dicens:
- Utinam nigra fias!
Et facta est abhinc terra nigra.
Aut haec fabula, ubi mythi Evae et Pandorae misceantur:
Deus iussit Evae ut peram plenam bufonum, serpentium, viperarum atque aliarum horribilium animantium per faciem terrae reptantium in ripam lacus adportaret ut eam ibi in undas iaceret ut mergerentur. Sed curiosula Eva perae nodum solvit – tunc omnes bestiae in terram ruperunt molestiam hominibus adferentes. Colligere eas conata est Eva, at Deus, videns, quid fecisset, ipsam in ciconiam mutavit, ut rostro longissimo facilius opus suum perficeret.
Permulta sunt quoque superstitia Lituanorum ad Iudaeos spectantia. Ut praesertim narrationes de sanguine puerorum Christianorum, quem ad placentam sacram tempore Paschatis admisceant, ut una eam, quasi communionem sacram, comedant. Usque hodie (aut fere) vivunt huius rei "testes oculati", quorum nonnulli asseverant seipsorum sanguinem ab Iudaeis exhaustum esse ad "eucharistiam" parandam. Dicunt quoque a se tantum nonnullas guttas sanguinis abductas esse, sed alios quosdam pueros a Iudaeis eadem occasione usque mortem excruciatos esse – nomina horum miserorum dare possunt.
Saepissima est quoque fabula de flagellatione Hamanis, cuius partem semper agat ad alcoholem nimis pronus quidam Christianus (Polonus aut Ruthenus). Hic, pro pecunia haud parva autque vodka, cuius magnam copiam hac occasione bibit, assentiatur ut ab omnibus huius vici oppidulive Iudaeis quodam certo die excrucietur. Ambulat tunc per vias, ubi Iudaei habitant et ab his vapulat: pugnis pedibusque pulsatur, fustibus ac flagellis verberatur, insuper conspuitur.
Deinde talis vir, licet ad tempus pecuniosus, non bene se habeat. A suis concivis spretus, etiam plus quam solebat bibit et saepe mox moritur.
Ethnologi putatur hanc superstitionem spectare certe ad Haman, qui est, una cum Mordechai, persona principalis festi Purim. Mirum tamen in modum Purim tempore brumali aut (primo)vernali celebratur, dum flagellatio Hamanis – ut asseverant "testes" – autumno habeatur.
Credit quoque populus Iudaeos pactum cum diabolo habere unum suorum ei (=diabolo) pro victima uno quoque anno dari. Quod efficiatur autumno, tempore Festi Horribilis. Tunc duodeni Iudaei synagogam intrant, ut missam specialem (diabolicam) celebrent, at revertantur solum undecim, duodecimo a diabolo in synagoga sumpto; cuius rei indicium esse unum par calceorum ante synagogam remanens, ceteris undecim paribus a sui possessoribus ablatis. Diabolo hoc privilegium – unam per annum animam vivam rapi – datum esse a Moyse, cum in deserto non potuisset suos voce tubarum colligere, quod opus pro eo diabolus celerrime perfecit. Ceterum, licet diabolus tempore missae specialis victimam inter duodenos candidatos eligat, interdum hic iam antea a suis cognoscitur, nam figura eius umbram non portat.
Talia de mythis Lituanicis. Narrationem pergere conabor.



piątek, 4 kwietnia 2014

De calamitate nimiae hygienae corporis

- Plures nunc aegrotos curo, qui nimis corpus lavant, quam hos, qui sordidi manent et ob hanc rem morbos capiant – queritur dermatologiae peritus Andreas Szmurko. Secundum quem in dies crescere numerum hominum, quorum cutis laboret irritatione effecta nimio usu saponis ac cosmeticorum unguentorum. Ob hanc causam crescere quoque in Polonia copiam allergicorum. 
Quid dicam? Memini temporis, cum nos, pueri, plerumque semel per septimanam corpus in lavabro lavabamus. Sed... ego nullis allergiis hodie laboro, neque imaginari possum quid allergia sit.  

piątek, 28 marca 2014

Pulcherrima somnia sub luna plena

A studiosis psychologiae Britannicis, duce Richardo Wiseman, repertum esse mirissima, sed simul pulcherrima, somnia ab hominibus videri tempore plenilunii. Quod repertum est plus quam mille hominum somniis investigatis.
Prof. Wiseman notus est investigationibus variarum rerum "mirissimarum", ut phaenomena paranormalia, fraudes, gaudia etc. Qui vir librum inter psychologos insignem scripsit, titulatum "Mysteriologia" (Quirkology).

Ut ego autem, amator atque indagator (privatus) somniorum, multoties observavi, pulcherrima ac certe maxime conspicua somnia haberi tempore sero-matutino, circa scilicet horas nonam decimamve, cum licet, ut diebus Saturni et Solis, tam longe in lecto manere. Ita saltem mecum res somniosae se habent.

niedziela, 23 marca 2014

De desiderio rerum naturalium

Memini temporis - usque sc. finem (anno 1989) dictaturae communisticae - cum vicenos (20) dolarios US-Americanos in summa intermedia civis Polonus per mensem laborando merebat; nunc, puto, plus quam mille dolariorum  uno quoque mense domum adportat. Quod licet minus adhuc sit quam salarium vicinorum nostrum occidentalium, nihilominius sole clarius patet nos diviotiores divitioresque in dies fieri.
Mutamur ergo et mores nostri mutantur. Unus horum est mos se optime nutriendi. Plerique concives mei, qui Varsoviae aut in aliis metropolibus habitant, maiorem solito pecuniam ad escam emendam solvunt, cum sciant eam "salubrem", "oecologicam", "naturalem", ruri educatam esse. Si est planta, stercore naturali boum adiutum in crescendo esse debeat, nullo laetamine chemico adhibito, si autem caro est, caro esse debet iumentorum, quae vitam fere liberam in pratis agunt, nullo autem modo bestiarum, quae in "praediis industrialibus" teneantur, ubi permulta milia horum uno in loco per totum vitae spatium vivant, cibatu artificiali pastae, gramine viridi a se numquam viso.
Ita exempli gratia, ova gallinacea Poloni in urbibus habitantes nunc magna ex parte emere solent cum sciant ea venisse e praediis non sat magnis, ubi liceat gallinis per pratum hortumve libere ambulare, ova scilicet ruri a gallina ipsa, non in incubatro, "educata". Pretium talium ovorum interdum bis tantum est ut ovorum "industrialium".

Sed nonnulli viri callidi ob hoc desiderium rerum naturalium pecuniam facile faciunt, ut mihi noti duo fratres, qui ova magno in numero e praedio "industriali" emunt, deinde... stercore gallinaceo (quod apud agricolas parvissimo pretio emunt) ea circumlinunt. Et talia ova, quasi recenter e gallinario agricolae manu suscepta, duplicato pretio emptoribus metropolitanis preabent. Nam pecunia non olet, etiamsi oleant ova. 

wtorek, 18 marca 2014

Inventum confirmat theoriam Einsteinianam

Ut nuntiatur, studiosis Harvardianis (duce John M. Kovac) contigit reperire undas gravitationales, quae sint quasi "sulci" in "superficie" spatiotemporis. Harum undarum exsistentiam ante fere centum abhinc annos theoretice prospexit – ut partem theoriae relativitatis - Albertus Einstein.
A multis studiosis undae gravitationales credebantur esse ultimum secretum originis universi. Kovac cum collaboratoribus conspexerunt eas tempore indagationis irradiationis cosmicae, id est relicti Displosionis Priscae.
Inventio undarum gravitationalium confirmat theoriam inaequalis distributionis materiae universi – secundum hanc stellas, galaxias, planetas et omnes creaturas, homine non excepto, esse effectum "inflationis cosmologicae", quae disturbasset priscum aequilibrium. Tunc, in fractione secundae vitae, universum duplicavit spatium suum. Cuius rei vestigia repperimus 13,7 miliarda annorum postea.  


poniedziałek, 17 marca 2014

Nonnullae nugae e cerebro fatigato recenter productae – cogitationes, somnia etc.:

Cum denuo fumam, maiore quam antea timore mortis laboro.
- Quid times? - meipsum rogavi.
- Timeo mortem – respondit "meipsus" – privaturam me omnino possibilitate vitam meam mutare.
- Quam vim utique iam diu non habes!

Licet iam desierim credere Deum adesse, nihilominus porro eum timebam - rabbinus David Aaron, "Vita intima Dei" (The Secret Life of God)

Cum viro quodam in caupona locutus sum, qui sat diu in Insulis Hawaiensibus degebat. Dixit se in mari natando bis os ad os convenisse permagnum (nonnullorum metrorum) squalum anthropophagum. Dixit mentem suam plus minusve tranquillum in eo momento fuisse, sed ductus analis sua sponte contentum ventris deoneravit.

Anus quaedam narravit se non posse bene precari in ecclesia Beatae Virginis Mariae (Varsoviae, in via Solidaritatis), nam licet haec ecclesia anno 1962 magno ope architectorum 21 metris mota sit, ut via hodierna Solidaritatis (tunc ei aliud nomen fuit) latior redderetur, minime huius ecclesiae axis sacralis movere architectis contigisse, quod punctum sanctissimum non, ut solet, in altari, sed plus minusve in media parte aedis ecclesiae remansisse.

Hora 4:37 matutina experrectus sum subita cura condicionis generis humani. At nescivi quam partem corporis fricarem.

Interdum fit in cauponis portuensibus ut aliquis solitarius potator compotatores sibi benevolentes inveniat, qui sermocinentur cum eo iucunde pocula nova gratis adferrentes. Postero die expergiscitur miserus potator cum crapula in... navi undas rostro scindente. Iam nauta est! Contractum suo nomine firmavit, quamvis nihil huius rei nunc meminerit. At navis petit Acroteriopolim (Capetown) in Republica Africae Australis...

In somnio vocem audivi annuntiantem hoc anno pascha – decreto Sedis Apostolicae - non futurum.

Dixit quisdam: "Ceterum vivimus non cum vivimus, sed in intervallis ".